LUDOVICI VIVIS DIALOG DIALOGISTICA LINGUÆ LATINE EXERCITATIO ANNOTATIONES PRÆTEREA, IN singula colloquia doctissimi viri Petri Motte Complutensis in Hispana juventutis gratiam aajecimus. CUM INDICE LATINO HISPANICO, e Catalano vocum difficiliorum, Joanne Ramirez compilato; depuò recognita, & à multis mendis expurgata. Mansion anno R.4894 CUM LICENTI A. Barsinone: Excudebat THOMAS PIFERRER * 2 R.445992/ VIVES PHILIPPO CAROLI CÆSAR. AUGUST. FILIO hæredi optimam mentem. Latina linguæ permagnæ sunt, & ad loquendum, & ad rectè sentiendum utilitates. Est enim ea veluti thesaurus quidam omnis eruditionis: quoniam magná & præstantia ingenia latino sermone disciplinas omnes conscripserunt: ad quas nemo potest pervenire, nisi per linguæ illius cognitionem. Quam ob causam non gravabor, inter majorum studiorum occupationes, ac quoque parte pueritia rudimenta adjuvare. Conscripsi in usum latinæ primam loquendi exercitationem, quam pueris, ut spero, conducibilem, tibi Principi puero visum est dicare; cùm propter Patris tui benevolentiam, erga me summam, tum quod in animo tao ad rectos mores formando optime de Hispania, hoc est Patria mea, mereber: cujus salus sita est in tua probitate ac sapientia. Sed hæc à Joanne Martino Siliceo institutore tuo & copiosiùs audies & crebrius. (Ann. M. D. XXXIX. Etat. Principis 11. & Vivis 47. SUR |