Imágenes de página
PDF
ePub

paria verba esse nulla possunt nostris eisdem Nuntiis tuae Majestati latius exponenda commissimus. Hortamur eam in Domino ut cum eis fidem omnem habere, tum insistere eadem prudentia et pietate velit, ut una omnium quidem si fieri potest salute, sin vero quam minimo cum detrimento etiam improborum, inviolata et libera in sua veritate et pace permaneat sancta fides catholica. Dat. Romae die XXV Febr. 1521 anno octavo.

(1) Sume arma et scutum, fili charissime, protege Ecclesiam Christi domini, ut sublatis zizaniis frumentum crescere valeat et fugatis nebulis serenitas tranquilla, in ista tua inclyta Germania restituatur; est hoc christianae religioni necessarium, tibi honorificum, nobis erga Majestatem tuam summae obligationis loco, summo vero Deo creatori nostro ut credimus quam gratissimum, apud quem justum judicem depositum tibi illaesum multipliciterque auctum servabitur.

27.

Leo X. princibus germanicis.

(Nunc. Germ. L. fol. 24.)

(Romae 25. Febr.)

Cardinali, Episcopo, Nobili2).

Intelleximus ex litteris dilectorum filiorum Marini Caracioli, et Hieronimi Aleandri Nunciorum Nostrorum, qua virtute, Nobilitas tua in causa non solum nostra Sedisque Stae Apostolicae, sed universae jam fidei Christianae adversus eam violare conantes se gesserit, et quemadmodum suam pietatem, et prudentiam contra impios, et sediciosos homines pro unitate christiani corporis conservanda, opposuerit, quod profecto nobis auditu fuit gratissimum, et licet huic tuo operi atque officio premii locus in coelo, et apud Deum Omnipotentem dignior et major comparatus sit, tum nos quoque agimus tuae nobilitati magnas in Domino gratias, hancque actionem tuam, dignissi

') Haec sequentia scripta sunt manu propria Pontificis.

2) Edidit Laemmer: Monum. vatic. fol. 5, sed scriptam existimavit cuidam Carolo episcopo nobili, omnino ignoto; vere fuit missa Cardinalibus et aliis germanicis praelatis.

mam tua virtute, et in Deum Summum vere christiana pietate, omni laude commendamus; quodque est reliquum, hortamur eandem tuam Nobilitatem, in Domino, ut susceptam semel fidei sanctae catholicae, et ejus, cui Deo dante presidemus, sedis Apostolicae propugnationem, pari virtute, et constantia in posterum tueare; ut si fieri potest etiam isti qui et Deum et communem pacem, unitatemque Christianam discindere querunt, ad salutarem penitentiam conversi, veniam admissi erroris promereantur, aut si maligno spiritu occecati in pravitate persistent, ne contagione noceant a bonis mentibus fidelium arceantur, quod apud summum Deum tibi fructuosum, apud omnes homines futurum est gloriosum, nobis vero supra omnia gratissimum; sicut latius cum Nobilitate tua dil. Fi. Marinus Carraciola, et Hieronimus Aleander notarii et Nuntii nostri, vel alter eorum nostro nomine, agent, quibus plenam fidem habebis.

Dat. Romae XXV. Febr. 1521 anno octavo.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Rde Pr. amice noster charissime. Perchè el presente Gentilhuomo che viene alla corte parte nel medemo tempo che No S. appena haveva possuto vedere le vostre de VIII, XII et XIV, non vi si può hora rispondere altro che accusarvi la recevuta et commendarvi assai dello studio fatica et fede

Quanto che nelli brevi mandati non fuste facta di voi mentione, è accaduto, non perchè della persona vostra non si habbi qui ogni conveniente rispecto et sia per haversi nello advenire magiore; ma perchè nè voi lo ricercasti nè qui fu advertito; nè anche però del Caracciolo si fece memoria, benchè lui in questa causa di Luther sempre preferisca et dia l'honore ad voi. Seguitate pur di bono animo et persuadetevi

che appresso Dio prima et poi Nostro Signore et tutto l' sacro Colleggio trovarete condegni premii et gratie, et noi per propria nostra volontà senza requisitione de altri, a tempo ve le procureremo et impetraremo non tutto il potere nostro. State adunque di bono animo et perseverate come fin qui havete facto constantissimamente. Per altro appresso vi si scriverà più allongo et provvederassi di qui secundo serà opportuno. Bene valete.

Florentiae XXVI Februarii MDXXI.

Uti fr.,

Vicecancellar.

29.

Vicecancellarius Aleandro.

(Nunciat. German. L. 26.)

(Ex Florentia 27. Febr. Wormat. 2. Martii 1521.)

Se io non fusse talmente oppresso di facende et negotii, come sa V. S. et non sapesse che quella non può respirare, crederei la mia o la sua sorte essere megliore; ma cognoscendo tutto l' opposito, non veggo perchè li debba scrivere secondo mi ricerca per la sua di XII; imperò chel bisogno delli negotii si commette da Roma et li affari qui sono molto differenti delli altri costì, et di recreare V. S. con le mie lettere è tanto impertinente all' insufitientia et occuppatione mia quanto più presto io tengo bisogno di simile medicina. Existimo chel remedio delli communi affanni consista in supportarli pacientemente et in fructu rerum bene gestarum, el quale quantunque non si vegga così alla palese, è però noto alla gratitudine de' Patroni, li quali sentano de V. S. quello che et meritamente debbono et le virtù et bone qualità sue ricercano. Cui me plurimum commendo. Florentiae XXVII Februarii MDXXI.

Ser. Fr.
Vice-Cancellarius.

30.

(Acta Wormac. 66.)

Oratio Aleandri ad Ducem Saxoniae1).

Pro comperto semper habuit Smus D. N. Illme princeps si qua in re sacrosancta Romana Ecclesia alicujus Christiani principis opem requireret, eam esse ab excellentia Tua potissimum expetendam. Neque id profecto immerito; quis enim melius. aut libentius Sedis Apostolicae causam suscipiat quam Tu princeps optime qui fide, prudentia, generositate, religione nihil unquam a majoribus tuis degener apparuisti; quorum sudore et sanguine ob defensionem Romanae Ecclesiae sepius effuso, precipue effectum est ut Romani Imperii dignitas et Imperatores eligendi facultas solis Germanis a Romano Pontifice concederetur.

Ab illis inquam majoribus qui circa eos ignes quibus Boemorum haeresiarchae Jo. Hussitanus et Hieronymus Pragaeus in Germania condemnati merito puniebantur, erectis stare vessillis quasi oculis etiam nunc cernuntur.

Eapropter, quum adversus errores fratris Martini Lutheri, hominis de quo utinam mihi nihil dicendum esset, certe iis quos. supra memoravi Jo. Hussitano et Hieronymo Pragaeo, addo etiam Arriis et Photinis longe in Dei Ecclesiam perniciosioris, me ad inclitos Germaniae principes missurus esset Sanctissimus Pater, nihil mihi habendum antiquius jussit quam ut non jam. Romanae solum sed et universalis Ecclesiae et catholicae fidei causam excellentiae tuae in primis commendarem.

Longum esset, nec alioquin per oborientes lachrimas commemorare liceret, princeps optime, quantum mali, quantum erroris et dissidii non ecclesiastico tantum ordini, verum et vobis ipsis principibus et Christianis omnibus, nefanda haec Martini semina parturiant, adeo ut maxime verendum sit, nisi ista seges radicibus evellatur ne idem brevi nostris quod graecis et asiaticis accidat, qui superbiae fastu inflati, dum a Romano

) Ex hoc documento et ex alio quod instructiones oratoribus apud Caesarem datas continet, Pallavicinus unam orationem confecit, quam Leplat velut genuinam Aleandri orationem dedit. Consultum duximus haec documenta suo loco inserere, omnino Aleandri supposita oratione, verum Pallavicini opus, praetermissa. Huius orationis tempus incertum. Hic ponimus quamvis primis nunciaturae Aleandri diebus referatur.

Pontifice desciscunt (proh dolor!) imperium simul cum religione prorsus amiserunt. Quod quia nullus non sani modo judicii homo facile judicare potest, in eam potius rem incumbam ad quam Sanctissimus D. Noster Te quam potest maxime hortatur, monet et paterno affectu precatur; Nos vero per viscera misericordiae Dei nostri per Christianae Ecclesiae tranquillitatem et pacem Tibi etiam supplicamus, primum ut juxta sanctorum Patrum decreta a temporibus usque apostolorum observata, necnon etiam Romanorum Imperatorum leges, fratris Martini Lutheri libros aequissimo et prudentissimo Sedis Apostolicae (ad quam ista pertinent) juditio et sententia damnatos in universa ditione tua destrui et prorsus aboleri jubeas, ut hoc exemplo non subditi modo tui sed et vicinae provintiae commonitae a damnatissima hac haeresi librorumque in quibus illa continetur lectione sibi caveant; deinde ut Martinum ipsum, nisi in tempore resipiscat, et quae jam temere et impie scripta edidit retractet, aut Summo Pontifici vero in hac parte judici corrigendum mittas, aut ipse per te apostolicae Sedis authoritate (prout jus et fas postulat) puniendum cures. Et in summa tu qui hominum tuae ditionis conditionem et hujus nefandi erroris naturam, statumque universae causae optime nosti, ita fidei causam suscipias, ut sive levi medicamine (quod magis optaret Pontifex suopte ingenio mitissimus) sive aspero pharmacɔ, ac etiam cauterio opus sit, morbus iste e tuis terris omnino tollatur tantaque peste tuorum subditorum animi, si qui infecti sunt, repurgentur.

Fecit in hac re Serma Ces. Majestas quidquid a Christianissimo imperatore expectandum erat; fecere itidem omnes Episcopi et principes quicumque a nobis hoc nomine fuerunt requisiti; tu unus restas, non minoris in hoc momenti princeps, in cujus manu quum istius nefandi incendii fomes et auctor sit, tantum potes illud extinguere quantum vis. Velle autem te et (quae tua est pietas) ita facturum, Summus Pontifex, Sedes apostolica et nos omnes dubio procul confidimus.

Haec est illme Princeps ejus pontificii decreti, cujus tibi diploma affero, summa, hoc argumentum; in quo si paternas pontificis adhortationes nostrasque preces exequaris, rem Christiano principe tuoque sanguine dignam atque reipublicae christianae salutarem te facturum, et tam sancti operis praemia a Deo optimo maximo aliquando reportaturum speres. Dixi.

« AnteriorContinuar »