Imágenes de página
PDF
ePub

Non batta il Tempo l'ale,

Fermifi immoto, e in un fermin fi gl' anni,
Che di virtù immortale

Scorron di troppo ingiuriosi a i danni;
Che s'opre degne di Poema o ftoria
Furon gia, l'hai presenti alla memoria.

Dammi tua dolce Cetra

Se vuoi ch'io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all' Etra

Di farti huomo celeste ottiene il vanto,
In Tamigi il dirà che gl' e concesso
Per te fuo cigno parreggiar Permesso.

I o che in riva del Arno

Tento fpiegar tuo merto alto, e preclaro
So che fatico indarno,

E ad ammirar, non a lodarlo imparo ;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core.
Che ti prende a lodar con lo ftupore.

Del fig. Antonio Francini gentilhuomo

Fiorentino.

[ocr errors]

JOANNI MILTONI

LONDINENSI,

Juveni patria, virtutibus eximio,

VIRO qui multa peregrinatione, ftudia cuncta orbis terrarum loca perfpexit, ut novus Ulyffes, omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ fic revivifcunt, ut idiomata omnia fint in ejus laudibus infacunda; Et jure ea percallet, ut admirationes et plaufus populorum ab propria fapientia excitatos intelligat :

[ocr errors]

Illi, cujus animi dotes corporifque fenfus ad admirationem commovent, et per ipfam motum cuique auferunt; cujus opera ad plaufus hortantur, fed * nuftate vocem laudatoribus adimunt.

ve

Cui in memoria totus orbis; in intellectu fapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cœleftium fphærarum fonitus aftronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos

* vaftitate. Edit. 1645.

Dei magnitudo describitur magiftra philosophia legenti antiquitatum latebras, vetuftatis excidia, eruditionis ambages, comite affidua autorum lectione,

Exquirenti, reftauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fufficiant, nec hominum ftupor in laudandis fatis eft, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator.

ELE

231

ELEGIARUM

LIBER

PRIMU S.

TA

Elegia prima ad CAROLUM DEODATUM.
ANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit & voces nuncia charta tuas;
Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ
Vergivium prono quà petit amne falum.
Multùm crede juvat terras aluisse remotas
Pectus amans noftri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua fodalem
Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,
Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrafque negantia molles,
Quàm male Phoebicolis convenit ille locus!

Nec duri libet ufque minas perferre magistri
Cæteraque ingenio non fubeunda meo.

Si fit hoc exilium patrios adriffe penates,
Et vacuum curis otia grata fequi,

10

15

Non ego vel profugi nomen, fortemve recufo,
Lætus & exilii conditione fruor.

20

O utinam vates nunquam graviora tuliffet
Ille Tomitano flebilis exul agro !

« AnteriorContinuar »