Imágenes de página
PDF

tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte 335 luserat, insignis facie, multoque iacebat ' membra deo victus: felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. inpastus. ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vaesana fames) manditque trahitque 340 molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento: nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque,

[merged small][ocr errors][merged small]

t

332 capud c AUFER M reliijuit b reliquit m 333 atro suprascr. y * atro potest et superioribus adplicari, ut sit intellectus : sanguine singultantem atro, potest et sequentibus iungi, sed melius sequentibus' Servius. Post singultantem interp. M 334 nö y lamirum c lamique (lam in ras.) b Numamque conl. 454 Io. Schraderus

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, 345
sed magnum metuens se post cratera tegebat;
pectore in adverso totum cui comminus ensem
condidit adsurgenti et multa morte recepit.
purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta
vina refert moriens; hic furto fervidus instat. 350
iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
deficere extremum et religatos rite videbat
carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus
(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
“absistamus' ait, “nam lux inimica propinquat. 355
poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.'
multa virum solido argento perfecta relincunt
armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

REAM P Purpëream } * et multa morte recepit Purpureum: multi hic distinguunt ... alii multa morte recepit, ut sit : eduxit gladium cum multo cruore, et sic inferunt : purpuream vomit ille animam ' Servius. Post recepit interp. M ETCVM P2 V.. ON ut vid. P1 350 furtu bl

[ocr errors]
[ocr errors]

Q. 358 ARMA R pictos Charisius, inc. de orthogr. : cf. VII 277 tapetos Rottend. pr., inc. de orthogr. tapetas testantur ceteri cum Servio.

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim 360
quae mittit dona hospitio cum iungeret apsens
Caedicus (ille suo moriens dat habere nepoti),
[post mortem bello Rutuli pugnaque potiti]
haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
tum galeam Messapi habilem cristisque decoram' 365
induit. excedunt castris et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. 370

[merged small][ocr errors][ocr errors]

362 moriens] deest nota m apud Asprum 363 rutili b rutili c PUGNAM M PRAEDA R : cf. 450 * sane sciendum locum hunc esse unum de XII (al. XIII) Virgilii sive per naturam obscuris sive insolubilibus sive emendandis sive sic relictis,, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intelligantur ' Servius. Legit Asper hunc versum (cf. schol. Veron.), spurium esse iudicavit Wagnerus, infelicissime idem nuper vindicare conatus in lectt. Verg. 354. Ab eo adscriptum esse puto, qui nequiquam v. 364 interpretari vellet. 364

ADQVE R humerif yc APTANT V abtat bc 365 môfpi jy decoram (a m. 2) y 366 et cedunt m 367—379 Veron. fol. 235 b

369 * in omnibus bonis regis dicitur inventum ' Servius Paris. * alio loco ostendit illos a Turno missos.(?) hoc loco adnotant Probus et Sulpicius contrarium illi esse : VII 600 ' schol. Veron. Sane parum haec accurate marrata Sunt. 370 orìif c VOLCENTE R Vy, item, nisi

[ocr errors]

iamque propinquabant castris murosque subibant,
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit inmemorem radiisque adversa refulsit.
haut temere est visum. conclamat ab agmine Volcens: 375
* state, viri. quae causa viae? quive estis in armis?
quove tenetis iter?' nihil illi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
obiciunt equites sese ad divortia nota
hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. 380
silva fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita calles.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Volcenti tribuenda putat Peerlkampus. TEMEREREES P TEMERE SESE M temerere eft yi ag'ne y2 AGGERE Py1 uölcent y VVLC

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
impediunt fallitque timor regione viarum; . 385
Nisus abit. iamque imprudens evaserat hostis
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat):
ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
“Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390
quave sequar, rusus perplexum iter omne revolvens .
fallacis silvae?' simul et vestigia retro .
observata legit dumisque silentibus errat.
audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

TESTIMONIA. 384 schol. Veron, 101, 19 386 cf. schol. Veron. 101, 17 * iamque . . . hostes ' Arusianus p. 227 L. 387 * qui . . . dicti' schol.

[ocr errors]

VARIA LECTIO.

'ducebat . . . legitur et lucebat' Servius. 384 Eurialum c TENEBrae ramorum V 385 IMPEDIVNT (T m. 2 sed ant. in ras.) P INPEDIVNT

[ocr errors]

1 ras., fuit fortasse N) P IMPRVDENS V EUASERIT M HOSTES

PAc hoftér y 387 ATQVE L0C0s MPybv, defendit Wagnerus lectt. Verg. 410 . ADQVE L0C0S R atque lucof cy ac lucos m, si Hassleri silentio fides est : Ladevicus. at locos Goth. sec. atque lacus Baptista Egnatius? adque , lacus ut stetit coniungit Hoffmannus spicileg. 17, qui saltem v. 389 substetit. corrigere debebat. Sed fortasse neque hic neque sequens versus nostri poetae est : et v. 388 etiam Hoffmannus damnavit. quo schol. Veron. 388 alta latinuS V 389 Ut (U in ras. m. rec.) b Alii post amicum commate posito apodosin sequi Statuunt. 390 INFELIX. M ' se infelicem dicit, qui dolet; non illum, propter quem dolet' Servius. * melior haec distinctio, ut infelicem dicat, quam ut ad se referat' schol. Veron. 391 QVaVE sequar J^

S §•

RURUS M RVRSVS PRybc rurSVS V REVOLVEN. V RESOLUES M: cf. VI 29 * iter omne revolvens: Urbamus hucusque verba Nisi vult esse: alii poetae dant rursus perplexum i. o. r.' Servius. 392 m. rec. in mg. add. c silvas Hoffmannus spicileg. 18, verbis rusus . . . errat

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »