Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua moenia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque trium phos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi; His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt. Quin, uti nos oculis jam nunc juvat ire per arva, Lucentesque plagas Lunæ, pontumque profundum; Idem illos etiàm ardor agit, cum se aureus effert Sub sudum globus, et terrarum ingentior orbis ; Scilicet omne æquor tum lustrant, scilicet omnem Tellurem, gentesque polo sub utroque jacentes; Et quidam æstivi indefessus ad ætheris ignes Pervigilat, noctem exercens, coelumque fatigat; Jam Galli apparent, jam se Germania latè Tollit, et albescens pater Apenninus ad auras; Jam tandem in Borean, en! parvulus Anglia nævus (Quanquam aliis longè fulgentior) extulit oras; Formosum extemplò lumen, maculamque nitentem Invisunt crebri Proceres, serumque tuendo; Hærent, certatimque suo cognomine signant: Forsitan et Lunæ longinquus in orbe Tyrannus Se dominum vocat, et nostra se jactat in aula. Terras possim alias propiori sole calentes Narrare, atque alias, jubaris queîs parcior usus, Lunarum chorus, et tenuis penuria Phoebi; Ni, meditans eadem hæc audaci evolvere cantu, Jam pulset citharam soror, et præludia tentet. Non tamen bas proprias landes, nec facta silebo Jampridem in fatis, patriæque oracula famæ. Tempus erit, sursùm totos contendere coetus Quo cernes longo excursu, primosque colonos Migrare in lunam, et notos mutare Penates: Ut quondam ignotum marmor, camposque natantes PART OF AN HEROIC EPISTLE, FROM SOPHONISBA TO MASINISSA, Egregium accipio promissi Munus amoris, Inque manu mortem, jam fruitura, fero: Atque utinam citius mandasses, luce vel unâ; Transieram Stygios non inhonesta lacus. Victoris nec passa toros, nova nupta, mariti, Nec fueram fastus, Roma superba, tuos. Scilicet hæc partem tibi, Masinissa, triumphi Detractam, hæc pompæ jura minora suæ Imputat, atque uxor quòd non tua pressa catenis, Objecta et sævæ plausibus urbis eo: Quin tu pro tantis cepisti præmia factis, Magnum Romanæ pignus amicitiæ ! Scipiadæ excuses, oro, si tardius utar Munere. Non nimiùm vivere, crede, velim. Parva mora est, breve sed tempus mea fama requirit: Detinet hæc animam cura suprema meam. Inter Elisæas gloria prima nurus, Vel nimis hostiles extimuisse manus. Gaudiaque heu! quantis nostra repensa malis. Priinitiasne tuas meministi atque arma Syphacis Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias? (Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit, Quodque decus, quondam causa ruboris erit.) Tempus ego certe memini, felicia Poenis Quo te non puduit solvere vota deis; Moniaque intrantem vidi: longo agmine duxit Turba salutantum, purpureique patres. Foeminea ante omnes longe admiratur euntem Hæret et aspectu tota caterva tuo. Jam flexi, regale decus, per colla capilli, Jam decet ardenti fuscus in ore color! Seque cupit laudi surripuisse suæ. Et dextræ soli credimus esse virum. (Seu rexit casus lumina, siye Venus) In me (vel certè visum est) conversa morari Sensi; virgineus perculit ora pudor. Nescio quid vultum molle spirare tuendo, Credideramque tuos lentius ire pedes, Quæ poterat visus detinuisse tuos : Asseruitque decus conscia forma suum. Sin premat invitæ lumina victa sopor, Somnus habet pompas, eademque re cursat imago; Atque iterum hesterno munere victor ades. DIDACTIC POEM, UNFINISHED: ENTITLED, DE PRINCIPIIS COGITANDI. LIBER PRIMUS. AD FAVONIUM. Unde Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa Si quà primus iter monstras, vestigia conor Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî, Principio, ut magnum foedus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et coelestis conscia flammæ. Idcircò innumero ductu tremere undique fibras |