JOANNIS LUDOVICI VIVIS DIALOGISTICA LINGUÆ LATINÆ EXERCITATIO ANNOTATIONES FRÆTEREA, IN CUM INDICE LATINO, HISPANICO VIVES PHILIPPO CAROLI CÆSAR. AUGUST.FILIO hæredi optimam mentem. Latinæ linguæ permagnæ sunt, & ad loquendum, & ad rectè sentiendum utilitates. Est enim ea veluti thesaurus quidam omnis eruditionis: quoniam magna & præstantia ingenia latino sermone disciplinas omnes conscripserunt: ad quas nemo potest pervenire, nisi per linguæ illius cognitionem. Quam ob causam non gravabor, inter majorum studiorum occupationes, ac quoque parte pueritiæ rudimenta adjuvare. Conscripsi in usum latinæ primam loquendi exercitationem, quam pueris, ut spero, conducibilem, tibi Principi puero visum est dicare: cùm propter Patris tui benevolentiam, erga me summam, tum quod in animo tuo ad rectos mores formando optime de Hispania, hoc est Patria mea, merebor cujus salus sita est in tua probitate ac, sapientia. Sed hæc à Joanne Martino Siliceo institutore tuo & copiosiùs audies & crebriùs. (Ana. M. D. XXXIX. Etat. Principis 11. & Vivis 47. SUR SURRECTIO MATUTINA. Beatrix Puella, Emmanuel, Eusebius. Bea. Jes esus Christus exuscitet vos à somno vitiorum. Heus pueri, estisne hodie evigilaturi? Bus. Nescio quid incidit mihi in oculos, ita videor eos habere plenos arenæ, Bea. Hæc est tua prima cantio matutina, & valdè vetus. Aperiam fenestras hasce ambas, ligneam, & vitream, ut feriat clarum mane vestros amborum oculos. Surgite, surgite. Eus. Tam multò manè? Bea. Propior est meridies, quam aurora. Vis tu, Emmanuel, recentem * subuculam? Em. Nihil nunc est necesse, * Subucula hæc est satis munda, cràs est virilis sumam alteram. Cedo camisia. mihi thoracem. Bea. Quem? simplum, an ** Diplois, diploidem ? de quavis Em. Quem voles, mea nihil re duplicarefert. Porrige huc sim- ta dicitur. plum, ut si sim hodie lu surus pila, minus graver. Bea. Hic est semper tuus mos: |