Imágenes de página
PDF
ePub

SPHÆRISTERIUM.

HIC ubi graminea in latum sese explicat æquor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens à cespite messem:
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus esse rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque suis incisa notis stat sphæra; sed unus
Hanc vult, quæ infuso multùm inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parciùs urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.
Postquam ideò in partes turbam distinxerat

æquas

Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, qua cursum meta futurum
Designat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphæram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat: subitò globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur latè agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.

At si fortè globum, qui misit, spectat inertem
Serpere, et impressum subitò languescere motum,
Pone urget sphæræ vestigia, et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextræ servetur iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
Nec risus tacuere, globus cùm volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphæram à recto trahit insita virtus.
Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cœptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit.
Hostis at hærentem orbiculo detrudere sphæram
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cùm raptus ab axe citato
Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingat socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.

Si verò incursus faciles, aditumque patentem Inveniat, partoque hostis spolietur honore: Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge, Exclamant socii; plausu strepit omni viretum.

Interea fessos inimico Sirius astro

Corripit, et salsas exudant corpora guttas ; Lenia jam Zephyri spirantes frigora, et umbræ Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

AD D. D. HANNES,

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM.

O qui canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu
Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, seu cadaver
Luminibus penetras acutis;

Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require
Purpureo gravidum Lyæo

Nunc plena magni pocula postules
Memor Wilhelmi, nunc moveat sitim
Minister ingens, imperîque

Præsidium haud leve, Montacutus,

Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!

Nec cæteros cautus mederi

Ipse tuam minuas salutem.

Frustra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,

Attentus explorare venam
Quæ febris exagitet tumentem:

Frustra liquores quot Chymica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor
Innatus herbis te fatigant:
Seriùs aut citiùs sepulchro

Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Reliquias animæ) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem vicissim
Subjiciet Libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius

Reddit molestam, urgetque curas
Sponte sua satis ingruentes;
Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiisque
Innocuis benè temperata.

MACHINE GESTICULANTES.

ANGLICE

a Puppetshow.

ADMIRANDA cano levium spectacula rerum, Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum; Quem, non surreptis cœli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam ; Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent, Nec confusus honos; nummo subsellia cedunt Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni, Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cùm vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates Ingreditur pictos, et mœnia squallida fuco. Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumLudit in exiguo plebecula parvo theatro.

[phos,
Sed præter reliquos incedit Homuncio raucâ
Voce strepens; major subnectit fibula vestem,
Et referunt vivos errantia lumina motus;

In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,

Et crebo solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni seria pompa.
Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
Nec rarò invadit molles, pictamque protervo
Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno,
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile saltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro, Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris. Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.

« AnteriorContinuar »