Imágenes de página
PDF
ePub

Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura mis

cent,

Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen è mediis, Ductor Fortissime 2, turmis Exere, Tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, popolique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno. [æstus Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris Non jubar Arctoum, aut nostri penuria coli, Sed plaga torridior, quà sol intentius omnes Effundit radios, totique obnoxia Phœbo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis. Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis. Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arc

ton, Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam autfrigora curat. En! vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem 3, Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ Moenia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi. Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras

2 Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satel. litii Præfectis.

3 Moscovia Imperator.

Assurgit! quali firmat vestigia gressu,
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore.

Sic olim Alcides, immania membra leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes.
Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruen-
Accipit, in venis ebullit vividus humor, [tos
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.
Quis tamen ille procul fremitus ! quæ murmura
vulgi

Nassovium ingeminant! video cava littora circùm Fervere remigibus, subitisque albescere velis. Anglia solve metus, et inanes mitte querelas, Nassovi secura tui, desiste tumentes

Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim: Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis Solicitum belli studiis, fatalia Gallo

Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas. Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, lætosque afflavit honores.

Ut denso circum se plurimus agmine miles Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates Respicit exultans! juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra. Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem; trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus. Ille graves casus, duri et discrimina belli

Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam fœcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem: tibi Diva Britannia fundit Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes

Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ, Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem Circumstat fremitu denso: tibi Jupiter annum Seriùs invertit, luces mirata serenas

Ridet Hyems, festoque vacat cœlum omne tri-
umpho.
[ventæ
Jamque Nepos tibi parvus adest, lætoque ju-
Incessu, et blando testatur gaudia risu.

Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Cæsareum spirant, majestatemque verendam
Infundunt puero! ut mater formosa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora!
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocuâ dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ
Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis; subitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Celsissimus Princeps Dux Glocestrensis.

Diruit: interea generosæ in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pomInstruet, in luteos ubi vulgò effusa canales [pas Vina rubent, variatque infectas purpura sordes? Quis lapsus referet stellarum, et fictile cœlum, Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,

Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim
Scintillant, totoque pluunt incendia cœlo.
Nec minus in terris vulcanus mille figuras
Induit, ignivamosque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas! hic membra leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus anguem
Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis
Jam tandem securus agit, positoque timore
Exercet ventos, classemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat:
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, quà thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis

Ductorem, et tenues circùm diffundite turmas.

Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O Diva! O patiens magnum expectare maritum! Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum

Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

QUA penetrat fossor terræ cæca antra, metallo
Fœcunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam usque
rotundam

Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
Incertum quâ sit naturâ, an negligat ultra
Perficier, jubar et maturus inutile temnat;
An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentem malè coctum, divitiasque fluentes:
Quicquid erit, magno se jactat nobilis usu;
Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim,
Cum Danaen flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et, gratam suadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aër
Exclusus; fundo vitri subsidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstus,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

« AnteriorContinuar »