Imágenes de página
PDF
ePub

1

Jan. 23, 1646.
AD JOANNEM RO USIUM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica Preponeret, Ode.

Strophe 1.

GEMELLE cultu fimplici gaudens liber,

5

10

Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lufit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede ;

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,

15

[ocr errors]

Fontes

Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo

25 Pristinam gentis miseratus indolem (Si fatis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Aliaque revocet studia fan&tus,

30 Et relegatas fine fede Mufas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra,

35 Phineamque abigat pestem procul amne Pegaféo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malá
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus.

40
Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo teréris institoris insulli,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 3:

45

50

Strophe 3.
Nam te Roüfius fui
Optat peculi, numeróque jufto
Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi, quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quam cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvofque tripodas, donaque Delphica,
Ion A&tæâ genitus Creüsâ.

55

60

65

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Mufarum ibis amanos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit
Delo pofthabitâ,
Bifidoque Parnaffi jugo:
Ibis honeftus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul & Latince
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

70

Epodos.

Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc fterile fudit ingenium,
Jam ferò placidam sperare jubeo

75
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit folers Roüli,
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe
Turba legentum prava facesset ;

80 At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore fepulto,

85 Si quid meremur sana posteritas fciet Roülio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antiftrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametfi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen fecuiinus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem fpectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim funt nata oxíow, partim áronsaumiva. Phalencia quæ funt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in fecundo loco Catullus ad libitum fecit.

Ad

Ad CHRISTINAM Suecorum Reginam nomine

Cromwelli *

B Ellipotens Virgo feptem Regina Trionum,
Cernis quas merui dura sub casside rugas,

Utque fenex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Alt tibi fubmittit frontem reverentior umbra;

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

TRANSLATION, from TOLAND's Life of MILTON,

[ocr errors]

3

The northern pole supports thy shining throne;
Behold what furrows age and steel can plow,
The helmet's weight oppress’d this wrinkled brow.
Through fate's untrodden paths I move, my hands
Still act my free-born people's bold commands :
Yet this stern shade to you submits his frowns,
Nor are these looks always severe to crowns.

* These verses were sent to Christina Queen of Swep den with Cromwell's picture, and are by some ascribed

to Andrew Marvel, as by others to Milton : but I Thould rather think they were Milton's, being more within his province as Latin Secretary.

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »