Imágenes de página
PDF
ePub

Hic Zephyri, hîc placidas interftrepit arbutus undas;
Ifta canunt furdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Mopfus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, 75
(Et callebat avium linguas, & fidera Mopfus)
Thyrfi quid hoc dixit, quæ te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat aftrum,
Saturni grave fæpe fuit paftoribus aftrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, & quid te Thyrfi futurum eft?
Quid tibi vis? aiunt, non hæc folet effe juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultufque feveri,
Illa choros, lufufque leves, & femper amorem
Jure petit, bis ille mifer qui ferus amavit.

80

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Ægle Docta modos, citharæque fciens, fed perdita faftu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiæ, nil me folantia verba, Nil me, fi quid adeft, movet, aut fpes ulla futuri. Ité domum impafti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum fibi lege fodales, Nec magis hunc alio quifquam fecernit amicum De grege, fi denfi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagri: Lex eadem pelagi, deferto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilifque volucrum Paffer habet femper quicum fit, & omnia circum

85

90

95

100

Farra

105

110

Farra libens volitet, ferò fua tecta revisens,
Quem fi fors letho objecit, fua milvus adunco
Fata tulit roftro, feu ftravit arundine foffor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore difcors,
Vix fibi quifque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non afpera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivofam!
Ecquid erat tanti Romam vidiffe fepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viferet olim,
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit;)
Ut te tam dulci poffem caruiffe fodale,
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot fylvas, tot faxa tibi, fluviofque fonantes!
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compofitos placidè morientis ocellos,
Et dixiffe vale, noftri memor ibis ad aftra.

115

120

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit, Paftores Thufci, Mufis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos ; & Thufcus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc fummas carpere myrtus,

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare aufus fum, nec puto multùm
Difplicui, nam funt & apud me munera veftra
Fifcellæ, calathique, & cerea vincla cicuta,
Quin & noftra fuas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

135

140

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni., Hæc mihi tum læto dictabat rofcida luna, Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in ufus! Et quæ tum facili fperabam mente futura Arripui voto levis, & præfentia finxi,

1 145

Heus bone numquid agis? nifi te quid forte retardat,
Imus & argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, fuccos, 150
Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya-
cinthi,

Quafque habet ifta palus herbas, artefque medentûm.
Ah pereant herbæ, pereant artefque medentûm,
Gramina, poftquam ipfi nil profecere magiftro.
Ipfe etiam, nam nefcio quid mihi grande fonabat 155
Fistula, ab undecimâ jam lux eft altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ.

160

[ocr errors]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrafidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, prifcúmque Beli

num,

Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; 165
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen,
Mendaces vultus, affumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita fuperfit,
Tu procul annofa pendebis fiftula pinu

175

Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis 170
Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni
Non fperâffe uni licet omnia, mi fatis ampla
Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitufque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, & potor Alauni,
Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne Treantæ,
Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis
Tamara, & extremis me difcant Orcades undis.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri,
Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus,
Manfus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe,
Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, & odoriferum ver,
Littora longa Arabum, & fudantes balfama fylvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Cœruleûm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

U 3

180

185

Parte

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190
Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube pharetræ,
Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens (
Semper in ere&tum fpargit fua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

195

Tu quoque in his, nec me fallit fpes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret, Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroúmque animas inter, divófque perennes,

Æthereos haurit latices & gaudia potat

Ore facro. Quin tu cœli poft jura recepta
Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Calicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreifque furit lyra mifta beatis,
F.fta Sionæo bacchantur & Orgia thyrfo.

205

210

215

Jan.

« AnteriorContinuar »