Imágenes de página
PDF
ePub

25

Audiffe tales videor attonitus fonos

Leni, fub aurâ, flamine :
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque & irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,
Subitoque ad iras percita ?

30 Non eft, ut arbitraris elusus mifer,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, five Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Alt illa cælo misfa stellato, Dei

35
Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem & auras évocat ;
Ut cum fugaces excitant Horze diem
Themidos Jovisque filiæ;

40 Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedefque fubterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

45
Fodum reliqui carcerem,
Voļatilefque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad coelum fenex

Auriga currus ignei
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolofi Scorpionis brachia,
Non ensis Orion tuus.

Prætervolavi

$0

[ocr errors][merged small][ocr errors]

55

60

Prætervolavi fulgidi folis globum,

Longéque fub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat fuos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum, fiderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem fæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum eft Olympi, & regiam cryftallinam, &

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amanitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

65

НЕ

[ocr errors]

Naturam non pati fenium.
EU quàm perpetuis erroribus acta fatifcit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa pro-

fundis
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem!
Quæ vesana fuis metiri facta deorum
Audet, & incisas leges adamante perenni
Affimilare fuis, nulloque folubile fäclo
Confilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcefcet sulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilescet ab ævo ?
Et se fafla sénem nalè certis paflibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, fqualorque fitusque

[ocr errors]

20

Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus
Efuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîffe nefas, & Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse

perennes ?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius i&tu
Stridat uterque polus, fuperaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbato facro cecidit de limine cæli?
Tu quoque Phoebe tui casus imitabere nati

25
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus ufus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens fundatis forțius aftris Consuluit rerum fummæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35 Singula perpetuum juffit seryare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos sociâ vertigine coelos. Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim Fulmineam rutilat cristatâ casside Mayors.

40 Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat, Nec fovet effoetas loca

per

declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amicâ

Luce

30

50

Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis

45
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Manè vocans, & ferus agens in pafcua cæli,
'Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, folitoque fragore
Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbo que volutat.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetusti

60 Priscus abest, servatque fuum Narcissus odorem, Et puer ille suum tenet & puer ille decorem Phæbe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævumi Ibit cunctarum series justissima rerum, Donec fiamma orbem populabitur ultimna, latè Circumplexa polos, & valti culmina cæli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi,

VOL. III.

T

De

10

De Idca Platonica quemadmodum. Aristoteles

intellexit.
Dicite facrorum præfides nemorum dex,
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiofa Æternitas,
Monumenta servans, & ratas leges Jovis,

S
Colique faftos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura folers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque & universus, exemplar Dei ?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;.
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo ftringitur fpatio loci;

15 Seu fimpiternus ille siderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum : Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviofas torpet ad Lethes aquas : Sive in remotâ forte terrarum plaga Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celsum caput Atlante major portitore fiderum. Non cui profundum cæcitas lumen dedit

25 Dircxus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc filenti nocte Pläiones nepos

« AnteriorContinuar »