Imágenes de página
PDF
ePub
[ocr errors]

Jamque fluentisonis albentia rupibus arva

25
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troja.

30
At fimul hanc opibusque & feftâ pace beatam
Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia sulphur ; 35
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
EMat tabifico monstrosus ab ore Tiphæus.
Ignefcunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,
Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis ; 45
Quà volat, adversi præcursant aginine venti,
Densantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines, à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oícula dantem ;
Hinc Mavortigenæ confiftit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam fera crepuscula lucem,

Cum

40

50

[ocr errors]

65

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes. 60
Templa dein multis fubeunt lucentia tädis
(Vesper erat facer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bronius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox fenis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontäo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter

75
Producit fteriles molli fine pellice noctes)
At vix compofitos fomnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædaturque hominum falsâ sub imagine tectus
Aftitit, assumptis micuerunt tempora canis, 80
Barba sinus promiffa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrixit fune falaces,

Tarda

[ocr errors]
[ocr errors]

85

Tarda feneftratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur folus per luftra ferarum,
Sylveftrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus annicu

90
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95
Dumque pharetrati fpernunt tua jura Britanni :
Surge, age, surge piger, Latinus quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio poffit,
Et quid Apoftolicæ poflit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disje&tam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probofæ,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hofti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numerofo milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colie:
Relliquias veterum franget, fiammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant foleis dare bafia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quælibet

100

105

120

Quælibet hæreticis disponere retia fas est; IIS
Jamque ad confilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, fub imis.
Protinus iple igitur quofcunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique monc, quisquàmne tuorum
Audebit fummi non jusfa facesere Papæ ?
Perculfosque metu subito, cafúque ftupentes 125
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina faftis.

139 Dixit & asiscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mæftaque adhuc nigri deplorans funera nati

135 Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis; Cum somnos pepulit stellatæ janitor aula, Nocturnos visus, & fomnia grata * revolvens.

Eft locus æternâ feptus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,

140 Nunc torvi fpelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu.

forsan---refolvens.

145

Hic inter cæmenta jacent præruptaque faxa,
Ossa inhumata virum, & traje&ta cadavera ferro;
His Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & ftimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta filentia Manes
Exululant, tellus & fanguine confcia ftagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, fcopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt fontes, & retrò lumina vortunt;
Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles 155
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exofa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus noftro conjungere mundo:
Illuc, fic jubeo, celeri contendite greffu,

160
Tatareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter fatrapæ, fcelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli.

165 Interea longo flectens curvamine cælos Defpicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaque perverfæ ridet conamina turbæ, Atque sui caufam populi volet ipse tueri.

Effe ferunt fpatium, quà diftat ab Afide terra 170 Fertilis Europe, & spectat Mareotidas undas; Hic turris pofita est Titanidos ardua Famæ

Ærea,

« AnteriorContinuar »