Imágenes de página
PDF
ePub

Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura fub innumeris humida nata rofis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur effe domus.
Ipfe racimiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi fubito Præful Wintonius aftat,
'Sidereum nitido fulfit in ore jubar;
Veftis ad auratos defluxit candida talos,

50

55

Infula divinum cinxerat alba caput.

Dumque fenex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra fono.

Agmina gemmatis plaudunt cœleftia pennis,

60

Pura triumphali personat æthra tubâ.

Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat,
Hofque aliquis placido mifit ab ore fonos ;
Nate, veni, & patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ,
At mihi cum tenebris aurea pulfa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,
Talia contingant fomnia fæpe mihi.

65

ELEGIA QUARTA, Anno tatis 18.

Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercatores Anglicos Hamburge agentes, Paftoris munere fungentem.

CUR

URRE per immenfum fubitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros ;

Segnes rumpe moras, & nil, precor, obftet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos

olon, & virides follicitabo Deos,

Coeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi fuume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ moenia flecte gradum,
Dicitur occifo quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem fertur clava dediffe neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præful Chrifticolas pafcere doctus oves :
Ille quidem eft animæ plufquam pars altera noftræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !

5

10

15

20

Charior

Charior ille mihi quàm tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quamque Stagirites generofo magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis & ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte receffus
Luftrabam, & bifidi facra vireta jugi,

25

-30

Pieriofque haufi latices, Clioque favente,
Caftalio fparfi læta ter ora mero.

Flammeus at fignum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bifque novo terram fparfifti Chlori fenilem

Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, curfuque Eurum præverte fonorum,
Quàm fit opus monitis res docet, ipfa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora charo fuo,
Forfitan aut veterum prælarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei,
Coeleftive animas faturantem rore tenellas,

Grande falutiferæ religionis opus.

Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.

35

40

45

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modeftos Verba verecundo fis memor ore loqui:

Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.

50

Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;

Fiat & hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam cafta recepit
Icaris à lento Penelopeïa viro.

55

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuiffe fuum.

Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad mœftas delicuere preces.
Extenfæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat & iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.

Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat ; Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,

Illuc Odryfios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorefcit oliva,

Fugit & ærifonam Diva perofa tubam, Fugit io terris, & jam non ultima virgo Creditur ad fuperas justa volasse domos.

60

65

70

75

80

Te

[ocr errors][ocr errors]

Te tamen intereà belli circumfonat horror,
Vivis & ignoto folus inopfque folo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, & faxis fævior albis
Spumea quæ pulfat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et finis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi profpiciens miferat ipfe Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad aftra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas claufa tenebris,
Æternâque animæ digna perire fame!

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Preffit inaffueto devia tesqua pede,

Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.

Talis & horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Amathiâ pellitur urbe Cilix.
Pifcofæque ipfum Gergeffæ civis Iëfum

Finibus ingratus juffit abire fuis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.

105

Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cufpis nulla cruore bibet.

Namque eris ipfe Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi cuftos, & pugil ille tibi;

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »