Imágenes de página
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

VIRO qui multa peregrinatione, studia cuncta orbis

terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses, omnia ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ fic re

viviscunt, ut idiomata omnia fint in ejus laudibus infacunda ; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria fapientia excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admira

tionem commovent, et per ipfam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed nustate vocem laudatoribus adimunt.

*

ve

Cti in memoria totus orbis ; in intellectu fapientia;

in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cælestium sphærarum fonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos

vastitate. Edit. 1645.

Dei magnitudo defcribitur magistra philosophia legenti antiquitatum latebras, vetuftatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fuffi

ciant, nec hominum ftupor in laudandis fatis eft, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator.

ELE

E L E GIA RUM

LIBER

PRIMU S.

10

Elegia prima ad CAROLUM DEODATUM. T4. TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabella,

Pertulit & voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm crede juvat terras aluiffe remotas

5 Pectus amans noftri, tamque fidele caput, Quodque mihi lepidum tellus longinqua fodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non fubeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adässe penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, fortemve recuso,

Lætus & exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tuliset
Ille Tomitano flebilis exul agro !

20

[ocr errors]

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro, Tempora nam licet hic placidis dare libera Mufis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc felfum finuofi

pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Sen procus, aut pofitâ caflide miles adest,

30 Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit fervus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35 Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia fceptrum

Quasfat, & effufis crinibus ora rotat,
Et dolet, & fpecto, juvat & spectasse dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amator inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Çonfcia funereo pectora torre movens,
Seu møret Pelopeia domus, feu nobilis Ili, 45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto femper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci. Sæpius hic blandas fpirantia fidera flammas Virgineos videas præteriiffe choros.

Ah

50

[ocr errors]
[ocr errors]

55

60

Ah quoties dignæ ftupui miracula forma

Quze pofsit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina getimas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincani,

Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulofque capillos,
Aurea quæ

fallax retia tendit Amor;
Pellacesque genas, ad quos hyacinthina fordet

Purpura, & ipfe tui Aoris, Adoni, rubor!
Cedite laudatæ toties Heroïdes olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem.
Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellz,

65
Et quot Sufa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danau fasces submittite Nympha,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas
Jactet, & Ausoniis plena theatra stolis.

70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina poffe fequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua menia claudis

75
Quicquid formofi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo fcintillant affra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi confpicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigerd milite cincta Venus,

[ocr errors]

80

« AnteriorContinuar »