Imágenes de página
PDF
ePub

Toleto ad terras maurorum, et placuit ei ut civitas Toleti non esset præstamo, nec sit in ea dominator præter eum neque vir neque foemina. Et in tempore estatis lucrant Toletum defendere ab omnibus volentibus eam opprimere sive sint christiani sive mauri, et jussit ut ulla persona habeat hæreditatem in Toleto, nisi qui moraverit in ea cum filiis et uxore sua, et fabricatio muris constet semper de commodis et utilitatibus Toleti, sicut ante erat in tempore avi sui Adefonsi regis, sit ei beata requies: si aliquis castellanus ad suum forum ire voluerit vadat; et super hoc totuin, exaltet Deus imperium suum, dimisit illis omnia peccata quæ acciderunt de occisione judæorum et de rebus illorum et de totis perquisitionibus, tam majoribus quam minoribus, et cætera quæ expectant ad ornamenta privilegii. Aliud privilegium. Quoniam ea quæ à regibus et terrarum principibus instituuntur, scripto firmantur, ne temporum diuturnitate oblivioni tradantur, idcirco ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellæ et Toleti una cum uxore mea Alienor regina, quia vos promptissimos et fideles in servitiis meis inveni, facio cartam libertatis, absolutionis et stabilitatis vobis toti tolerano concilio præsenti et futuro, in perpetuum vali→ turain. Dono itaque et concedo omnibus Toleti militibus et totius termini sui, præsentibus et futuris, quod de omnibus hæreditatibus quas habent in Toleto aut in aliqua parte termini sui, vel de catero habuerint nullam decimam nec forum aliquod regi nec domino terræ nec alicui alii unquam persolvant, et quicumque de majoribus eorum hæreditates ipsorum excoluerint, de fructibus inde per ceptis nullam decimam tribuant, sed prædicti milites cum omnibus hæreditatibus suis liberi et immunes ab omni regali alioque gravamine exactione per secula cuncta permaneant; et cætera de ornamento privilegii. Aliud. Notum sit tam præsentibus quam futuris quod ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellæ et Toleti vidi privilegium illud quod rex Aldefonsus proavus meus felicis memoriæ olim toletanis civibus fecerat, in quo continebatur quod

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

quicumque moraretur in Toleto ibidem vicinitatem et militiam faciendo secundum forum Toleti esset excusatus et absolutus ab omni alio pecto et facendera in toto regno suo. Ego itaque prædictus rex Aldefonsus volens prædecessorum nostrorum facta ràta esse et firma, una cum uxore mea Alienor regina, et cum filio meo Ferrando, facio cartam libertatis et absolutionis vobis toti concilio toletano præsenti et futuro, mandans ac firmiter præcipiens quod quicumque in Toleto morati fuerint ibidemque vicinitatem et militiam secundum forum Toleti fecerint de hæreditatibus suis quas in toto regno meo habuerint, nullam faciant postam vel facenderam seu pectum aliquod, sed pro vicinitate et facendera atque militia Toleti sint excusati in omnibus aliis villis regni mei, et reliqua de ornamentis. Aliud. Præsentibus et futuris notum sit ac manifestum quod ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellæ et Toleti una cum uxore mea Alienor regina et cum filio meo Ferrando, libenti animo et voluntate spontanea facio cartam donationis, concessionis et stabilitatis vobis universo concilio toletano præsenti et futuro perenniter duraturam. Dono itaque vobis et concedo illum mesonem in Toleto ubi venditur triticum ut eum habeatis in perpetuum, et accipiatis semper omnes mediduras omnesque directuras quæ in eodem mesone evenerint de omni tritico quod ibidem vendetur, itaque quantum acceperitis de illis mediduris et directuris, expendatis` in illa quæ necesaria fuerint circa communen utilitatem totius concilii tòletani; et quod inde superfuerit de mediduris illis et directuris, deductis prædictis expensis, detis et expendatis in opere murorum de Toleto. Ita tamen hoc duximus vobis concedendum, quod dominus archiepiscopus et canonici ecclesiæ toletane sedis percipiant semper decimam de omnibus illis mediduris et directuris quæ evenerint in illo prædicto mesone, et cætera de 'ornamentis. Item aliud. Per præsens scriptum nótum sit omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego Aldefonsus Dei gratia rex Castellæ et Toleti una cum uxore

mea Alienor regina et cum filiis meis Ferrando et Henrrico, concedo et confirmo concilio toletano, sicut fecit proavus meus rex Aldefonsus, bonæ memoriæ, quod omnes villæ quæ sunt in termino Toleti et aldea sive sint mea sive de apoteca mea sive domini archiepiscopi tole tani sive ecclesia sanctæ Maria sive salve terræ sive hospitalis sive ordinis de Ucles sive militis, sive cujuscumque hominis, facenderam faciant cum civitate Toleti sicut faciunt cives illius civitatis; tamen excipimus ab hac generalitate Illiescas quæ fuit propria hæreditas imperatoris, et Ulmos et Ocañam et Montalban cum suo termino, quod numquam hoc fecerunt. Verumtamen de villis domini archiepiscopi et aldeis, ecclesiæ sanctæ Mariæ mandamus ita, quod postam et facenderam quam supradiximus illos debent facere cum civibus toletanis, faciant eam non per manum eorum, sed per manum hominis domini archiepiscopi qui coligat et det eam alcaldibus, Toleti. Non enim volumus quod alcaldes vel cives toletani habeant aliquam potestatem vel aliquam premiam super homines archiepiscopi et ecclesia sancta Maria. Et, cum ista pecta quam facient civibus toletanis sint liberi et immunes ab omni pecta et facendera regis. Et si ego vel. filius meus aut aliquis de genere meo voluerit aliam pectam vel aliam facenderam habere de hominibus supradictis domini archiepiscopi et ecclesiæ sanctæ Mariæ, non te-, neantur aliquam pectam vel facenderam facere cum civibus, toletanis, et cætera expectantia ad ornamentum privilegii. ¶ Item aliud. Per præsens scriptum sit notum omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego Aldefonsus Dei. gratia rex Castellæ et Toleti, una cum uxore mea Alienore regina et cum filiis meis Ferrando et Henrrico, attendens dapnum civitatis toletana et detrimentum quod inde eveniebat terræ, statui cum bonis hominibus de Toleto, quod nullus homo de Toleto sive vir sive mulier possit dare vel vendere hæreditatem suam alicui ordini, excepto si voluerit eam dare vel vendere sancta Maria de Toleto, quia est sedes civitatis, sed de suo movili det quan

1

tum voluerit secundum suum forum: et ordo qui cam acceperit datam vel emptam, amittat eam, et qui eam vendidit, amittat morcbetinos, et habeant eos consan guinei sui propinquiores. Ego tamen cum concilio condonavi dompno Gonsalvo Petri de Turrecreinata et suis cognatis Petro Armildez de Portugali et Garsia Petri de Fonte Almexir, quod hæreditates suas et movile conferant cui suæ sederit voluntati, illud scilicet quod hodie habent, condonavi inquam istud eis et filiis suis et suis ne potibus. Concedimus etiam quod illud quod dompna Luna ante istam institutionem concessit burgensi monasterio sanctæ Mariæ regalis cuin suis directuris valeat; miles autern de alia parte qui hæreditatem habet in Toleto vel habuerit, faciat ibi in vicinitate cum suis vicinis, alioquin amittat illam et conferat illain rex cuicumque voluerit qui pro ea faciat vicinitatem, et cætera de ornamentis privilegii. ¶ Suprascripta igitur privilegia et omnia quæ in eisdem continentur, ego rex Ferrandus superius nominatus vobis concedo, roboro et confirmo, necnon er statuo observari irrevocabiliter in æternum. Si quis vero hanc meæ concessionis paginam infringere, seu in aliquo diminuere præsumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et cum Juda Domini proditore poenas sustineat infernales, et regiæ parti mille aureos in coto persolvat, quodque præsumpserit, effectu careat et dampnum quod vobis super hoc intulerit, restituat duplicatum. Facta carta apud Madrid xvI die januarii era M.CC. sexagesima, anno regni regis quinto. Et ego rex Ferrandus sæpe dictus hanc cartam quam fieri jussi, manu propria roboro et confirmo. Tiene dos columnas de confirmantes; encima de ánbas à dos dice:

Rodericus toletana sedis archiepiscopus Hispaniarum

primas 'confirmat.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Debajo de todo.

[ocr errors]

Stefanus scriptor curiæ regis jussu dicti cancellarii scripsit.

Pergamino de cerca de vara de alto y media de ancho en el archivo de la santa iglesia de Toledo, y copia en la Real biblioteca de Madrid. Dd. 99. fol. 59 y siguientes.

1

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »