Imágenes de página
PDF
ePub

Irrita vanescent prisca vestigia fraudis
Justitiæque manus pretio intemerata bilancem
Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu :
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer ! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En! summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce
Auditur Deus! ecce Deus ! reboantia circum
Saxa sonant, Deus! ecce Deus! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit ; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite inontes!
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem turba diu eccinerunt enthea, vates
En! salvator adest; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures,
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet
Ille vias vocis pandet, flexusque liguentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis :
Consuetus fultro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros. .
Non planctus, non mæsta sonant suspiria ; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos,
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem
Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.

Ut qua dulce strepent scatebræ, qua lata virescunt
Pascua, qua blandum spirat purissimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adest custos, seu nox furat horrida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias testabitur orbis.
Non ultra jnfestis concurrent agmina signis,
Hostiles oculis flammas jaculantia torvis;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cæpta parentis,
Qui duxit sulcos, illi teret area messem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculto coloni
Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas
Garrula mirantur salientis murmura rivi.
Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis.
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leono petet tutus præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et fessa colubri
Membra viatoris recreabunt frigore linguæ,
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores

Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ !
En formosa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit densis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en ! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ !
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas sacro fulgore micantes
Cælicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorompunt; non posthac scle rubesce
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; cælestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor ;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis >
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis,

[graphic]

[Jan. 20, 21, 1773.]
Vite qui varias vices
Rerum perpetuus temperat Arbiter,

Læto cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos.
VOL. I.

C C

Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus qua prece prosequar?

Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 25, 1979.] Nunc dies Christo memoranda nato Fulsit, in pectus mihi fonte purum Gaudium sacro fluat, et benigni

Gratia Cæli!

Christe da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

' [In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.] SUMM'E Deus, qui semper amas quodcunquc creâsti;

Judice quo, scelerum est pænituisse salus : Da veteres noxas animo sic flere novato,

Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]
SPE non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783*.] SUMME Pater, quodcunque tuum † de corpore

Numen 1
Hoc statuat ll, precibus $ Christus adesse velit:
Ingenio parcas, nec sit mihi culpa rogâsse ,

Qua solum potero parte, placere ** tibi.

(Cal. Jan. in lecto, ante lucem. 1984.] SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

Causarum series quo inoderante fluit,
Respice quem subiget senium, morbique seniles.

Quem terret vitæ meta propinqua suæ,
Respice inutiliter lapsi quem pænitet ævi;

Recte ut pæniteat, respice, magne parens.

Pater benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva :
Concede veram pænitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, et tuere, quæ nocent pellens procul ;
Veniam petenti, summe da veniam, pater;

* The night above referred to by Dr. Johnson was that in 'which a paralytic stroke had deprived him of his voice; and, in' the anxiety he felt lest it should likewise have impaited his understanding, le composed the above Lines, and said, concerning them, that he knew at the time that they were not good, but then that he deemed his discerning this to be sufficient for the quieting the anxiety before mentioned, as it shewed him that his power of judging was not diminished,

+ Al, tuz , Alleges. ll Al, statuant.
& Al. votis, Al. precari. ** Al. litare.

« AnteriorContinuar »