Imágenes de página
PDF
ePub

Irrita vanescent prisca vestigia fraudis Justitiæque manus pretio intemerata bilancem Attollet reducis; bellis prætendet olivas Compositis pax alma suas, terrasque revisens Sedatas niveo virtus lucebit amictu : Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum Expectata diu! naturæ claustra refringens, Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois. Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit, En! summo exultant nutantes vertice sylvä. Mittit aromaticas vallis Saronica nubes, Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum. Deserti lætâ mollescunt aspera voce Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum Saxa sonant, Deus! ecce Deus! deflectitur æther, Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus, Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet. Surgite convalles, tumidi subsidite montes ! Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus; En! quem turba diu eccinerunt enthea, vates En! salvator adest; vultus agnoscite cæci Divinos, surdos sacra vox permulceat aures. Ille cutim spissam visus hebetare vetabit, Reclusisque oculis infundet amabile lumen; Obstrictasque diu linguas in carmina solvet Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis Harmoniæ purgata novos mirabitur auris. Accrescunt teneris tactu nova robora nervis : Consuetus fultro innixus reptare bacilli Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros. . Non planctus, non mæsta sonant suspiria ; pectus Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos, Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem Æternoque Orci dominator vulnere languens Invalidi raptos sceptri plorabit honores.

Veniæque sancta pacis adde gaudia :
Sceleris ut expers omni, et vacuus metu,
Te, mente purâ, mente tranquillà colam :
Mihi dona morte hæc impetret Christus suả.

[Jan. 18, 1784.]
SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,

Certa mihi sancto flagret amore fides. Certa vetat dubitare fides, spes læta timere,

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor. Da, ne sint permissa, pater, mihi præmia frustra, Et colere, et leges se

per amare tuas. Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piâsti,

Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.] Mens mea quid quereris ? veniet tibi mollior hora,

In summo ut videas numine læta patrem ; Divinam insontes iram placavit Jesus;

Nunc est pro pæna pænituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.

Qui cupit in sanctos Christo cogente referri,
Ahstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro

Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.

Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima, sit ultima, sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;
Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum :
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax Quas servare velit, leges quas lentus omittat, Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo Sponte sua demens ; nihilum decedere summæ Vult Deus, at qui cuncta debit tibi, cuncta reposcit. Denique perpetuo contendit in ardua nisu, Auxilioque Dei fretus, jam mente screna Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum, Paulatim mores, animum, vitamque refingit. Effigiemque Dei, quantum servare licebit, Induit, et, terris major, cælestia spirat.

ÆTERNE rerum conditor,
Salutis æternæ datur;
Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pænitet;
Da, Christe, pænitentiam,

Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus qua prece prosequar ?

Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 25, 1779.] Nunc dies Christo memoranda nato Fulsit, in pectus mihi fonte purum Gaudium sacro fluat, et benigni

Gratia Cæli!

Christe da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

[In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.) SUMM'E Deus, qui semper amas quodcunquc creâsti;

Judice quo, scelerum est pænituisse salus : Da veteres noxas animo sic flere novato,

Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]
SPE non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

Si qua usquam pateat melioris semita vitæ,
Nec quid agam invenio, meditatus grandia, cogo:
Notior ipse' mihi fieri, incultumque fateri
Pectus, et ingenium vano se robore jactans.
Ingenium nisi materiem doctrina ministrat.
Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit
Copia, Phidiaci fæcunda potentia cæli.
Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat
Res angusta domi, et macræ penuria mentis.

Non rationis opes animus, nunc parta recensens
Conspicit aggestas, et se miratur in illis,
Nec sibi de gaza præsens quod postulat usus
Summus adesse jubet celsa dominator ab arce ;
Non, operum serie seriem dum computat ævi,
Præteritis fruitur, lætos aut sumit bonbres
Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ;
Sed sua regna videns, loca nocte silentia late
Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces,
Et rerum volitant raræ per inane figuræ.

Quid faciam tenebrisne pigram damnare senectam
Restat? an accingar studiis gravioribus audax ?
Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?

[ocr errors][ocr errors]

AD THOMAM LAURENCE,

[ocr errors]

MEDICUM DOCTISSIMUM,

Cum filium peregre agentem desiderio nimis tristi prosequeretur.

[ocr errors]

FATERIS ergo, quod populus solet
Crepare væcors, nil sapientiam
Prodesse vitæ, literasque;

In dubiis dare terga rebus.

« AnteriorContinuar »