Imágenes de página
PDF
ePub

Pa. Quid agis? jocabar equidem. Ch. Garris. Pa. Perii. quid ego egi mifer?

86

Quo trudis? perculeris jam tu me. tibi equidem dico,

mane.

A T

Ch. Eamus. Pa. Pergin'? Ch. Certum est. Pa. Vide ne nimium calidum hoc fit modo.! Ch. Non eft profecto fine. Pa. At enim iftaec in me cudetur faba. Ch. Ah!

Pa. Flagitium facimus. Ch. An id flagitium eft, fi in domum meretriciam Deducar; & illis crucibus, quae nos, noftramque a

dolefcentiam

90

Habent defpicatam, & quae nos femper omnibus cruciant modis,

Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam, ut ab illis fallimur?

An potius haec pati ? aequum est fieri, ut a me ludatur dolis.

Quod qui refcierint, culpent: illud merito factum omnes putent.

[ocr errors]

95

Pa. Quid iftuc? fi certum eft facere, facias: verum, ne poft conferas

Culpam in me. Ch. Non faciam. Pa. Jubefne ? Ch. Jubeo, cogo, atque impero.

Nunquam defugiam auctoritatem: fequere. Pa. Dî

Th.

vortant bene.

ACTUS III.

SCENA I. THRASO. GNATHO. PARMENO." AGNAS vero agere gratias Thais mihi? Gn. Ingenteis. Th. Ain' tu? laeta 'st ? Gn. Non tam ipfo quidem

MA

Dono, quam abs te datum effe: id vero ferio Triumphat. Pa. Huc provifo, ut ubi tempus fiet, Deducam. fed eccum Militem. Th. Eft iftuc da

[merged small][ocr errors][merged small]

Profecto, ut grata mihi fint, quae facio, omnia.
Gn. Advorti hercle animum. Th. Vel rex femper

maxumas

Mihi agebat, quidquid feceram : aliis non item.
Gn. Labore alieno magnam partam gloriam
Verbis faepe in fe tranfmovet, qui habet fal,
Quod in te eft. Th. Habes. Gn. Rex te ergo in o-
culis. Th. Scilicet.

id

Gn. Geftire. Th. Vero: credere omnem exercitum, Confilia. Gn. Mirum. Th. Tum ficubi eum fatias. Hominum, aut negotî fi quando odium ceperat : Requiefcere ubi volebat; quafi. noftin'? Gn. Scio: 15 Quafi ubi illam expueret miferiam ex animo. Th. Te

nes.

Tum me convivam folum abducebat fibi. Gn. Hui! Regem elegantem narras. Th. Immo fic homo eft: Perpaucorum hominum. Gz. Immo nullorum, arbi

tror,

20

Si tecum vivit. Th. Invidere omnes mihi :
Mordere clanculum: ego non flocci pendere.
Illi invidere mifere. verum unus tamen
Impenfe, elephantis quem Indicis praefecerat.
Is ubi moleftus magis eft; quaefo, inquam, Strato,
Eone es ferox, quia habes imperium in belluas? 25
Gn. Pulchre mehercle dictum, & fapienter. papae!
Jugularas hominem. quid ille? Th. Mutus ilico.
Gn. Quidni effet? Pa. Dii voftram fidem! hominem

perditum Miferumque, & illum facrilegum. Th. Quid illud, Gnatho,

Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,

30

Nunquid tibi dixi? Gn. Nunquam: fed narra, ob

fecro.

Plus milliés audivi.
Erat hic, quem dico,
Forte habui fcortum:

Th. Una în convivió
Rhodius adolefcentulus.
coepit ad id alludere,

I

Et

Et me irridere. Quid agis, inquam, homo impu

dens ?

35

Lepus tute es, & pulpamentum quaeris? Gn. Ha,

ha, he!

Th. Quid eft? Gr. Facete, lepide, laute: nihil fupra. Tuum ne, obfecro te, hoc dictum erat? vetus credidi. Th. Audieras? Gn. Saepe; & fertur in primis. Th. Meum eft.

Gr. Dolet, dictum imprudenti adolefcenti & libero. 40
Pa. At te Dî perdant. Gr. Quid ille, quaefo? Th.
Perditus.

Rifu omnes, qui aderant, emoriri. denique
Metuebant omnes jam me. Gn. Non injuria.

Th. Sed heus tu, purgon' ego me de iftac Thaidi? Quod eam me amare fufpicata 'ft? Gn. Nihil mi45

nus.

50

Immo auge magis fufpicionem. Th. Cur? Gn. Rogas?
Scin'? fi quando illa mentionem Phaedriae
Facit, aut fi laudat, te ut male urat. Th. Sentio.
Gn. Id ut ne fiat, haec res fola eft remedio.
Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
Continuo fi quando illa dicet, Phaedriam
Intromittamus comiffatum: tu, Pamphilam
Cantatum provocemus. fi laudabit haec
Illius formam tu hujus contra. denique
Par pari referto; quod eam mordeat.

35

Th. Siquidem me amaret, tum iftuc prodeffet, Gnatho.
Gn. Quando illud, quod tu das, exfpectat, atque amat :
Jam dudum te amat: jam dudum illi facile fit,
Quod doleat: metuit femper, quem ipfa nunc capit
Fructum, ne quando iratus tu alio conferas.

60

Th. Bene dixti: at mihi iftuc non in mentem venerat. Gn. Ridiculum: non enim cogitaras. caeterum Idem hoc tute melius quanto inveniffes, Thrafo!

ACTUS

(

ACTUS III.

SCENA H.

THAIS. THRASO. PARMENO. GNATHO. PYTHIAS. Th. UDIRE Vocem vifa fum modo militis.

A

Atque eccum. falve, mi Thrafo. Thr. O
Thais mea,

Meum fuavium, quid agitur? ecquid nos amas
De fidicina iftac? Pa. Quam venufte! quod dedit
Principium adveniens! Th. Plurimum merito tuo. 5
Gn. Eamus ergo ad coenam : quid ftas? Pa. Hem
alterum :

Ex homine hunc natum dicas. Thr. Ubi vis, non

moror.

Pa. Adibo, atque adfimulabo, quafi nunc exeam. Ituran', Thais, quopiam es? Th, Ehem! Parmeno, Bene fecifti hodie itura. Pa. Quo? Th. Quid? hunc non vides?

[ocr errors]

Pa. Video, & me taedet. ubi vis, dona adfunt tibi
A Phaedria. Thr. Quid ftamus? cur non imus hinc ?
Pa. Quaefo hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
Dare huic quae volumus, convenire & conloqui.
Thr. Perpulchra credo dona, aut noftris fimilia.
Pa. Res indicabit. heus, jubete iftos foras
Exire, quos juffi, ocius. procede tu huc.

15

Ex Aethiopia eft ufque haeç. Thr. Hiç funt tres mi

nae.

Gn, Vix. Pa. Ubi tu es, Dore accede huc. hem Eunuchum tibi!

Quam liberali facie, quam aetate integra!

20

Th. Ita me Dî ament, honeftus eft. Pa. Quid tu ais,

Gnatho?

Numquid habes, quod contemnas? quid tu autem,
Thrafo?

Tacent fatis laudant. fac periculum in literis,
Fac in palaeftra, in muficis: quae liberum
Scire aequum eft adolescentem, folertem dabo.

I 2

25

Thr.

Thr. Ego illum Eunuchum, fi opus fit, vel fobrius.
Pa. Atque haec qui mifit, non fibi foli poftulat
Te vivere, & fua caufa excludi caeteros.
Neque pugnas narrat, neque cicatrices fuas
Oftentat: neque tibi obftat, quod quidam facit: 30
Verum ubi moleftum non erit, ubi tu voles,
Ubi tempus tibi erit, fat habet, fi tum recipitur.
Thr. Apparet fervum hunc effe domini pauperis
Miferique. Gn. Nam hercle nemo poffet, fat fcio,
Qui haberet, qui pararet alium, hunc perpeti.
Pa. Tace tu, quem ego effe infra infimos omneis putą
Homines: nam qui huic animum affentari induxeris,
E flamma petere te çibum poffe arbitror.

35

Thr. Jamne imus? Th. Hos prius introducam, & quae volo,

Simul imperabo: poft continuo exeo.

40

Thr. Ego hinc abeo, tu iftam opperire. Pa. Haud

convenit

Una ire cum amica imperatorem in via.

Thr. Quid tibi ego multa dicam ? domini fimilis es. Gn. Ha, ha, he. Thr. Quid rides? Gn. Iftuc quod

dixti modo:

45

Et illud de Rhodio dictum in mentem venit.
Sed Thais exit. Thr. Abi prae, curre, ut fint domi
Parata. G. Fiat. Th. Diligenter, Pythias,
Fac cures, fi Chremes huc forte advenerit,
Utores, primum ut maneat: fi id non commodum eft,
Ut redeat: fi id non poterit, ad me adducito.
Py. Ita faciam. Th. Quid? quid aliud volui dicere?
Ehem, curate iftam diligenter virginem:

59

Domi adfitis,facite. Thr.Eamus. Th. Vos me fequimini. ACTUS III. SCENA III. CHREMES. PYTHIAS.

PRO

Ch.ROFECTO quanto magis magifque cogito, Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum :

Ita

« AnteriorContinuar »