Imágenes de página
PDF
ePub
[ocr errors]

Fruftra liquores quot chemica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor
Innatus herbis te fatigant :

Serius aut citius fepulchro
Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,
Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animae) cadaver. Manes videbis tu quoque fabulas Quos pauciores fecerit ars tua; Suumque victorem vicissim

Subjiciet libitina victrix. Decurrit illi vita beatior Quicunque lucem non nimis anxius Reddit moleftam, urgetque curas

Sponte fua fatis ingruentes; Et quem dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiisque

Innocuis bene temperata.

MACHINE

MACHINÆ GESTICUL ANTES,

ANGLICE

Α Ρ Ο Ρ Ρ Ε Τ

SHOW.

DMIRANDA cano levium spectacula rerum, Α'

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum; Quem, non furreptis cæli de fornice fammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, dele&tatque inhiantem fcommate turbam; Quotquot laetitiae ftudio aut novitate tenentur, Undique congressi permiffa sedilia complent, Nec confusus honos ; nummo fubfellia cedunt Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni. Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Anguitos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore feneftra, Pervia fraus pateat : mox iridula turba penates Ingreditur pictos, et mænia squallido fuco. Hic humiles inter scenas, anguftaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incidit Homuncio rauca Voce strepens ; major subnectit fibula vestem, Et referunt vivos errantia lumina motus; In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen Major, et immanem miratur turba gigantein.

HC

Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, -gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro folvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni seria pompa,
Spernit follicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Orę petit nympham, invitoque dat ofcula ligno.

Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lafcivit mobile faltu.

Saepe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque fuperbit in oftris.
Nam, quoties festam celebrat fub imagine lucem,
Ordine composito nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique quirites.
Pygmæos credas pofitis mitescere bellis,
Jamque, infensa gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cælo,
Parvi subfiliunt lemures, populusque pusillus
Festivos, rediens sua per vestigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
Mane patent gressus; hic succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi surgunt bella, horrida bella tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ castigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure foti

Proten.

Protenfäque haftæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes subeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
Sternitur omne folum pereuntibus; undique cæsa
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed poftquam infanus pugnæ deferbuit æstus,
Exuerintque truces animos, jam marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic parva redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, patres.
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet : fic tarda senectus
Tithonum minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem sentim collecta figuram.
Nunc tamen unde genus ducat, quæ dextra latentes
Suppeditet vires, quem polcat turba moventein,
Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus infuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
His structa auxiliis jam machina tota peritos
Oftendit sulcos, duri et vestigia ferri :
Hinc falit, atque agili fe fublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non fua verba.

H

AB AD INSIGNISSIMUM VIRUM

D. TH O. BU R N E T T U M,

SACRÆ THEORIÆ TELLURIS AUCTOREM.

[ocr errors]

ON usitatum carminis alitem,

Burnette, poscis, non humiles modos :
Vulgare ple&trum, languidæque

Respuis officium camoenae.
Tu mixta rerum femina confcius,
Molemque cernis dissociabilem,
Terramque concretam, et latentem

Oceanum gremio capaci:
Dum veritatem quærere pertinax
Ignota pandis, sollicitus parum
Utcunque stet commune vulgi

Arbitrium et popularis error. Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deferit Fundamina, et compage

fra&ta Suppofitas gravis urget undas, Impulsus erumpit medius liquor, Terras aquarum effusa licentia Claudit viciffim ; has inter orbae

Relliquiae fluitant prioris. Nunc et recluso carcere lucidam Balæna spectat folis imaginem, Stellasque miratur nutantes,

Et tremulæ fimulacra lunæ. Quæ pompa vocum non imitabilis ! Qualis calefcit fpiritus ingenî!

Ut

« AnteriorContinuar »