Imágenes de página
PDF
ePub

Defpexit lunam exiguam, folemque minorem.

Jam latus effossum, et palmas ostendit utrafque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerosaque coelos
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt.
Matres, et longae nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puella
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes
Affigunt oculos in nunine : laudibus æther
Intonat, et laeto ridet cælum omne triumpho.
*His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylla,
Hospite cum tumet incluso, et præcordia sentit
Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phæbo.

Quis tamen ille novus peritringit lumina fulgor ?
Quam Mitra effigiem distinxit pictor, honesto
Surgentem è tumulo, alatoque satellite fultam ?
Agnofco faciem, vultu latet alter in illo
* Wainfletus, fic ille oculos, fic ora ferebat :
Eheu quando animi par invenietur imago!
Quando alium fimilem virtus habitura !
Irati innocuas fecurus numinis iras
Aspicit, impavidofque in judice figit ocellus.

horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas scenam ; multo hic ftagnantia fuco
Mania flagrantem liquefacto fulphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,

Ut * Coll. Magd. Fundator.

Quin age,

Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet. dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex à tergo implacabile fævit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante fcelestos
Jam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat tristis ? Quo se coelestibus iris
Subtrahat? O! quantum vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere ! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lacrymas effunditur; obstant
Sortes non revocandæ, et inexorabile numen,

Quam varias aperit veneres, pictura ! periti
Quot calami legimus vestigia! quanta colorum
Gratia se profert ! tales non discolor Iris
Oftendat, vario cum lumine floridus imber
Rore nitet toto, et gutta fcintillat in omni.

O fuci nitor, O pulchri durate colores ! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipfa, supremam..

SPH Æ RIS TERIU M..

IC ubi graminea in latum sese explicat æquor.

,

Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tuinidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris

Defecat,

Defecat, exiguam radens a cespite meffem :
Tum motu affiduo faxum versatile terram
Deprimit extantem, et furgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, forma quibus esse rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque fuis incifa notis ftat fphæra ; fed unus
Hanc vult, quæ infufo multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.

Poftquam ideo in partes turbam distinxerat æquas
Confiliuin, aut sors ; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, qua cursum meta futurum
Designat; jactique legens veftigia, primam,
Qui certamen init, fphæram demittit, at illa
Leniter effufa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso.
Subsistat: subito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem. Sparsa per orbiculum, ftipantque frequentia metaın,.. Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter fefe insinuat revolubile lignum. At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impreffum fubito languefcere motum, Pone urget fphæræ vestigia, et anxius inftat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi. Atque ut fegnis honos dextræ fervetur, iniquam Incufat terram, ac surgentem in marmore nodum.

Nec

.

Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et fphæram à recto trahit insita virtus.
Tum qui projecit, ftrepitus effundit inanes,
Et, variam in fpeciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cæptum
Pergit iter, nullisque movetur furda querelis.

Illa tamen laudes fummumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, abfiftitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremuin
Perfecit ftadium, et metæ inclinata recumbit.
Hostis at hærentem orbiculo detrudere fphæram
Certat, luminibusque viam fignantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget :
Evolat adducto non segnis fphæra lacerto.

Haud ita profiliens Elëo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstrucia satellite multo, Impingat focios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque astra vocat crudelia-

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis fpolietur honore :
Turba fremit confusa, fonisque frequentibus, euge,
Exclamant focii; plausu strepit omne viretum.

Interea fešlos inimico Sirius astro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas ;
Lenia jam Zephyri spirantes frigora, ut umbrae
Captantur, vuituque flucns abftergitur humor,

[ocr errors]

[blocks in formation]

QUI canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu folutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, seu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontémque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor Wilhelmi, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperique

Præfidium haud leve, Montacutus,
Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem, Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam

Quae febris exagitet tumentem :

Frustra

« AnteriorContinuar »