Imágenes de página
PDF
ePub

Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum infignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem ; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves cafus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, poftquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monstris
Defcribit, mixto fpirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plauftroque gementes
Infolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte perîclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per

urbes
Ingrederis, crebræ confurgunt undique pompa,
Gaudiaque et plausus : mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denfo : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos tibi parvus adeft, lætoque juventæ
Inceslu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Cæfareum fpirant, majeftatemque verendam
Infundunt puero ! ut mater formula serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora !
Agnofco faciem ambiguam, mixtofque parentes.

Ille
* Celfiffimus Princeps Dux Gloceftrenfis.

1

Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit,
Nunc indignanti fimilis fugitiva pusille
Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguuin ficto cognomine Gallum.
Nunc fimulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis ; fubitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Diruit: interea generosa in pectore flammæ
Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immenfas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effufa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
Quis lapfus referet stellarum, et fi&tile coelum,
Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulofque bitumine caflos?

En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia fidera paflim Scintillant, totoque pluunt incendia cælo. Nec minus id terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monftra, Terribiles visu formas ! hic membra Leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguerr Ludit, subliliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effufa hæc gaudia civis Jam tandem fecurus agit, pofitoque timore Exercet ventos, claffemque per ultima mundi

Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras,

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc ftillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi
Parta quies, nondum Naslovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis ftipate cateryis
Iuctorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
o Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETRI DESCRIPTIO.

U A penetrat fossor terræ cæca antra, metallo

Q , ;

Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem ;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam ufque rotundam
Servat, et in teretes lapfans se colligit orbes.
Incertum qua

fit natura, an negligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat; An potius folis vis imperfecta relinquat

Argentum

Argentum male coctum, divitiasque fluentes;
Quicquid erit, magno fe jactat nobilis usu;
Nec Deus effulsit magis aspectabilis olim,
Cum Danaën flavo circum pretiofus amicu
Ambiit, et gratam fuadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, fume tubum fragilem, cui denfior aër
Exclusus ; fundo vitri subfidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat æstas,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempestatefque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores;
Tum lætos fperare dies licet, arva fatentur
Æltatem, et large diffuso lumine rident.
Sin fese immodicum attollens argenteus humor,
Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri,
Jam fitiunt herbæ, jam fuccos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ
Fundunt, et madidi Auitant fuper æquora fumig
Pabula venturæ pluviæ ; tum fusile pondus
Inferiora petit; nec certior ardea cælos
Indicat humentes, medias quando ætheris oras
Tranando, crassa fruitur sublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora ftipant

Particulas,

[ocr errors]

Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor :
Prata virent, segetem fæcundis imbribus æther
Irrigat, et bibulæ radici alimenta ministrat.
Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam,
Agricolæ caveant; non hoc impune colonus
Afpicit; oftendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempeftatemque fonoram.
At licet argentum mole incumbente levatum
Subsidat, penitusque imo se condat in alveo,
Cætera quæque tument; eversis flumina ripis
Expatiata ruunt, fpumantibus æstuat undis
Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum,
Quin varios cæli vultus et tempora prodit,
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando fperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli
Dirumpunt obfcura diem, pluviasque minantur;
Machina si neget, et sudum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator ;
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas
Profternat: terræ jam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

ITI MAIO.

« AnteriorContinuar »