Imágenes de página
PDF
ePub

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGUE ARMIGERO,

SCACCARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆFECTO,

CUM

REGI à SECRETIORIBUS CONSILIIS, &c.
UM tanta auribus tuis obftrepat vatum nequisli.

morum turba, nihil eft cur queraris aliquid inufitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum confpexeris. Quantum virtute bellica præstant Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis ftudiis non emineamus, indicio funt quos nuper in lucem emifimus versiculi. Quod fi CONGREVIUS ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornaiset, vix tanti esset ipse pax, illa lætaremur tot perditiffimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipfius oblitus fuisse videor, qui haud mincres forsan ex Latinis tibi molestias allaturus fum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nifi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci poffem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab iftis conatibus cæteros omnes fcribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

ut

HUMANITATIS TUÆ

CULTOR DEVOTISSIMUS, Magd. Coll,

JOSEPHUS ADDISON. Oxon. 1697

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPÆ

REDDITA, 1697

Oftquam ingens clamorque virûm, ftrepitusque

, Atque omnis belli cecidit fragos; aspice Cæfar, Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ Munera deducunt: generosa a pectore fiammæ, Diræque armorum efigies, fimulachraque belli Tristia diffugiant: 0 tandem abfiste triumphis Expletus, penitusque animo totum excute Martem..

Non ultra ante oculos numeroso milite campi Miscentur; folito nec fervent arva tumultu; Stat circum alter quies, curvoque innixus aratro. Desertas fosas, et castra minantia caftris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans. Horroremque loci, et funeftos ftragibus agros. Jamque super vallum et munimina longa virefcit. Expectata, feges, jam propugnacula rident Vere novo ; infuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque foli, et turgentem a fanguine meffem.

Afpicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum inviser:s sedem, et confusa ruinis Oppida, et eversos flammarum turbine muros ! Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum. Inquirit feriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, et adhuc polluta cruore Flumina, famofosque Ormondi volnere campos ! Hic, ubi faxa jacent disperso infecta cerebro,

Atque

Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexilluns intrepidus * fixit, cui tempora dudum
Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparfa fuerit circum, et plumbi denfiffimus imber,
Salphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario ar fractu, et disjectis undique faxis
Mônia discedunt, scopulifque immane minantur
Desuper horrificis, & formidabile pendent!

Hic pestem occultam, & fæcundas fulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra, Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, poftquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cælicolùm pater, et vetuit contemnere divos:
Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales ftupuere; altum hinc mirantur abelle
Pelion, invertique imis radicibus Ossam :
Hic fluvium moles inter confusaque faxa
Reptare, atque aliis diseentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrafque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla fecutæ
Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni,
Germanufque ferox, et juncto foedere Belga;

Quique Honoratifiinus D. Dominus Cutts, Baro de Gowran, &c.

[ocr errors]

1

Quique truci Boreae, et cælo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris ; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phæbi :
Undique conveniunt, totum confcripta per orbem
Agmina, Nassovique latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta fitu, tot dissona linguis.

Te tamen e mediis, * Ductor Fortissime, turmis
Exere. Tu vitam (fi quid mea carmina possunt).
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, ftudiisque Minervä
Omnibus ornatum, Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æftus
Non jubar Arctoüm, aut noftri penuria cæli,
Sed plaga torridior, qua fol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phæbo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generofæ incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix fufpicit Arcton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, urfæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit fociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! valtos nivium tra&tus et pallida regna
Deferit, imperio extremum t qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat

Luminibus

Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satelliti Præfectis.

† Moscoviæ Imperator.

Luminibus tacitis; subeunt nunc fufa Nainurcæ
Mænia, nunc tardo quæ fanguine plurima fuxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras
Affurgit ! quali firmat vestigia gressu,
Majestate rudi, et torvo spectabilis ore !

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spuliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, tectisque ingens fuccederet hofpes,

Dum pugnas, Gulielme, tuas, campofque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor,
Non jam Riphæos hoftis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi Naffovium ingeminant! video cava littora circum Fervere remigibus, subitisque albescere velis. Anglia solve metus, et inanes mitte querelas, Naslovi fecura tui, desiste tumentes Profpicere in fluctus animo fufpenfa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim : Optatus tibi Cæsar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Confilia et tacitas versantem in pectore pugnas. Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, lætofque afflavit honores..

Ut denso circum fe plurimus agmine miles Agglomerat lateri ! ut patriam veteresque penates Respicit exultans ! juvat ostentare recentes

Am

« AnteriorContinuar »