Imágenes de página
PDF
ePub

Ρ Ο Ε Μ Α Τ Α.

M E S S I A.

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator,

SCALIG. Poet.

T Niltmortale loquor ; cælum mihi carminis alta
Materies; poscunt gravius cæleftia plectrum.
Muscosi fontes, sylvestria tecta valete,
Aonidesque Deæ, et mendacis fomnia Pindi :
Tu, mihi, qui flammâ movisti pectora sancti
Sidereâ Isaiæ, dignos accende furores !

Immatura calens rapitur per fecula vates
Sic orsus--Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo! virgo parit ! felix radicibus arbor
Jeffæis surgit, mulcentesque æthera flores
Cælestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia sacra Dei, plaudentibus infidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cælum
Præbeat, et tacite fæcundos irriget imbres.
Huc, fædat quos lepra, vrit quos febris, adefte,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis; non facra fævit in umbra
Vis Borex gelida, aut rapidi violentia folis,
Irrita vanescent prisca vestigia fraudis
Juftitiæque manus pretio intemerata bilancem

Attollet

Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compofitis pax alma luas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu :
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer ! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En ! summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aroinaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce
Auditur Deus ! ecce Deus ! reboantia circum
Saxa fonant, Deus; ecce Deus ! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subfidite montes !
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus ;
En! quem turba diu eccinerunt enthea, vates
En ! salvator adeft ; vultus agnoscite cæci
Divinos, furdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spiffam visus hebetare vetabit,
Reclufisque oculis infundet amabile lumen;
Obftrictafque diu linguas in carmina folvet
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus

reptare

bacilli Nunc faltu capreas, nunc cursu provocat euros. Non planctus, non mæsta fonant suspiria ; pectus Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos. Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,

Æternoque

Æternoque Orçi dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut

qua dulce strepent scatebræ, qua lata vierscunt
Pascua, qua blandum fpirat puriffimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adeft custos, seu nox furat horrida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arya,
Postera fic pastor divinus fecla beabit,
Et curas felix patrias teftabitur orbis.
Non ultra infeftis concurrent agmina fignis,
Hoftiles oculis flammas jaculantia torvis ;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur enfis,
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cæpta parentis.
Qui duxit (ulcos, illi teret area meslem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rofis, fitientesque inter arenas
Garrula mirantur falientis murmura rivi.
Per faxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra,
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto,
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutus præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et feffa colubri

7

Membra

Membra viatoris recreabunt frigore linguæ,
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ. .
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema facros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ !
En! formosa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit denfis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en ! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ !
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii ; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas facro fulgore micantes
Cælicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorumpunt; non pofthac fole rubescet
India nafcenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; cæleftis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis ceffura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor ;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, folodique liquescent robora montis :
Tu fecura tamen confusa elementa videbis,
Lataque Messia semper dominabere rege, ,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan.

E M A T

Μ Τ

[ Jan. 20, 21, 1773.]

V Rerum perpetuus temperat Arbiter,

Læto cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos.
Et me, cuneta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus qua prece prosequar ;

Sacri discipulus libri
Te femper studiis utilibus colam :

Grates, fumme Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[ Dec. 25, 1779.)

N Fulfit

, in pectus mihi fonte purum

UNC dies Chrifto memoranda nato
,

purum Gaudium facro fluat, et benigni

Gratia Cæli! Chrifte da tutam trepido quietem, Christe, spem præsta stabilem timenti; Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

« AnteriorContinuar »