Imágenes de página
PDF
ePub

feodo ipsius episcopi et hominum suorum et plures plateas et viridaria in dicto feodo occupaverat, occasione ampliationis dictri castri. Propositum fuit eciam ex parte ipsorum episcopi et capituli quod prefatus comes occupaverat et saziverat, eis invitis, feodum quod dicitur de Compniaco in civitate videlicet Xanctonensi et in castellania ipsius civitatis, sicut comes Marchie tenebat et explectabat ante guerram motam contra dominum regem Francie, ratione dicti feodi de Compniaco, et sicut prefatus comes Pictavensis occupaverat et saziverat ratione guerre postea mote, salva tamen in omnibus parcionaria Gaufredi Felet, militis, de qua prefato episcopo, ut dicebat, idem miles homagium ligium faciebat. Fuit etiam adictum ex parte ipsorum episcopi et capituli quod idem comes Pictavensis in prejudicium suum et ecclesie Xanctonensis detinebat pontem Xanctonensem et sibi adpropriabat, qui olim eorum ecclesie causa omnibus superedificatis a bone memorie Richardo, quodam rege Anglie, collatus fuerat et concessus. Insuper proponebant prefati episcopus et capitulum quod turris que vocatur Mansifrote1 et tota pars pontis ab arcu antiquo versus vicum beate Marie Xanctonensis, cum domo Guillelmi Reginaldi que est juxta turrem jam dictam, in fundo et feodo proprio prefati episcopi edificata fuerant, que omnia dictus comes

1. Sur le pont de Saintes, outre l'arc de Germanicus, s'élevait une tour d'où relevaient la plupart des fiefs de la province. On la nommait Montrible : << Turris est in predicto ponte Romanis condita, » dit Blaeu en sa Géographie. <«< Montriblus, » dit Nicolas Alain, De Santonum regione. « Tous, dit La Sauvagère (Antiquités, p. 49), appellent cette tour Montrible, en latin Montriblus. » Rabelais (Pantagruel, liv. II, ch. XXXII) parle aussi de « l'arche du pont de Monstrible, » que Le Duchat place sur la Charente, entre Saintes et Saint-Jean-d'Angély, et où Burgaud des Marets voit un pont fantastique, (Mantrible, Mantrible, Montrible, Monstrible, Mons terribilis), « le pont sur lequel Ferragus soutint son fameux combat dans le roman de Fierabras. » Coulon, Rivières de France, t. I, p. 437, parle de « la tour qu'on appelle Montrible. »

Pictavensis in ipsius episcopi et capituli sui prejudicium usurpabat. Tandem nobis mediantibus, super prefatis questionibus et querelis inter dictum comitem Pictavensem et prefatos episcopum et capitulum taliter ordinatum exstitit et pacificatum; videlicet quod ipse episcopus et capitulum Xanctonenses quittant et concedunt prefato comiti Pictavensi et ejus heredibus domos, plateas, viridaria supradicta, racione amplificationis dicti castri occupata, sicut certis terminis distinguitur et dividitur atque metis cum omni jure, dominio, honore et districtu que ibidem prefatus epiзcopus habebat; ita tamen quod ipse comes Pictavensis sattisfaciat colonis et proprietariis soli et feodi illius nec non militibus et aliis qui loca illa a prefato episcopo in feodum habebant. Concedunt etiam et quittant dicti episcopus et capitulum prefato comiti Pictavensi et ejus heredibus totum dominium quod ipse episcopus dicebatur habere racione feodi de Compniaco in locis predictis, in illa parte tantum quam comes Marchie ab ipso episcopo feodaliter tenebat in locis predictis, salvo tamen in omnibus jure alieno. Ad hec etiam renunciant et quittant episcopus et capitulum prefato comiti Pictavensi et ejus heredibus quicquid juris seu possesionis habebant in toto ponte Xanctonense el insuperedificatis, remanentibus prefatis episcopo et capitulo salvis parva fuerna et tribus molendinis, sicut protenduntur ab arcu antiquo versus vicum sancte Marie, cum omni jure, dominio et honore, sicut consueverunt habere. Ita tamen quod, si contingeret viam publicam claudi per pontem, prefatus comes Pictavensis vel successores ipsius tenentur eisdem episcopo et capitulo viam prestare liberam competentem ad eundum et redeundum ad molendina predicta. De domo vero Guillelmi Reginaldi ita ordinatum est quod comes Pictavensis ad opus sui ipsam retinentes satisfasiat eidem Guillelmo de ipsa domo juxta dictum et arbitrium duorum proborum virorum civium Xanctonensium communiter electorum. In recompensionem vero et permutationem

hujus quitationis concessionis, prout superius est expressum, sepedictus comes Pictavensis concessit prefatis episcopo et capitulo ac eorum successoribus habendum perpetuo jure dominii libere ac quiete omnes fructus et redditus quos percipit et percipere consuevit ipse et predecessores sui in civitate Xanctonensi et suburbiis ejus in mense septembri in venda et maltota et levagio videlicet in hiis omnibus in quibus Fulco de Mastacio medietatem percipere consuerit tam per terram quam per aquam cum omni districtu, justicia et honore, salvis quatuor juribus que ad altam justiciam pertinere noscuntur, videlicet homicidio, furto ad mutilationem menbri vel illationem mortis, raptu virginum et incendio, que quatuor jura idem comes Pictavensis sibi tantum specialiter retinuit in proximo supradictis. Concedit eciam dictus comes Pictavensis prefatis episcopo et capitulo habendos perpetuo et percipiendos annis singulis in crastinum omnium Sanctorum centum solidos monete currentis apud Xanctonas in venda sua Xanctonensi. Qui si die statuta non redderentur vendariis ipsius comitis Pictavensis, solvet jam dicto episcopo, nomine dicti comitis, pro pena duos solidos pro qualibet die qua cessaretur a solutione predictorum centum solidorum. Concedit etiam sepefatis episcopo et capitulo dictus comes Pictavensis quod liceat eis et ecclesie sue retinere habergamentum Thome Coqui, in quo ipse solebat manere prope pontem, quod idem Thomas dedit ecclesie Xanctonensi, et domum quam tenet Arnaldus de Balan et uxor sua, et viridarium quod retro domum domini Hodardi, canonici Xanctonensis defuncti, et viridarium quod est retro domum domini Poncii de Ponte, similiter canonici Xanctonensis; quod habergamentum domus et viridaria supradicta feodo Compniaco esse dicuntur; que viridaria longo tempore tenuerunt, salvis tamen censibus et serviciis, jure, dominio, justicia et honore prefati comitis Pictavensis, que inde consuerunt habere. In hujus ergo ordinationis nostre et pacis per nos facte inter predictos testimonium, presentibus hiis litteris

sigilla nostra duximus adponenda. Datum 1 et actum Xanctonis, die martis post octabas penthecostes, anno millesimo ducentesimo

quadragesimo quarto.

[graphic][merged small][subsumed][ocr errors][merged small]

1245, mars.

IX.

Pierre IV, évêque de Saintes, et le chapitre de Saint-Pierre, d'après la transaction passée avec Alphonse de Poitiers, fixent leurs droits et ceux du comte dans la ville de Saintes, le pont de la Charente, etc. nal sur parchemin aux archives nationales, J. 190, no 87. Sceaux.

[ocr errors]

Origi

Petrus, Dei gracia Xanctonensis episcopus, decanus et capitulum ejusdem loci, universis presentes litteras inspectu

1. Le sceau de l'évêque est ainsi décrit, no 6847, t. II, p. 544 de la Collection de sceaux, par M. Douët d'Arcq : « Sceau ogival'de 60 mill. Evêque debout, vu de face, mitré, crossé et bénissant. † SIGILLVM PETRI EPISCOPI XANCTONENSIS (Sigillum Petri episcopi Xanctonensis). Contre-sceau. Buste de Saint-Pierre, de face, avec le nimbe et la clef. † Tv ES PETRVS (Tu es Petrus). Appendu à une charte de l'évêque et de son chapitre sur leur accord avec Alfonse, comte de Poitiers. Mars 1245. » Le sceau de l'évêque et celui du chapitre

[ocr errors]

manquent à cette pièce; ils sont tous deux attachés à la pièce suivante, et étaient certainement identiques.

ris salutem in Domino. Noveritis quod cum inter nos ex una parte et illustrem virum dominum Alfonsum, comitem Pictavensem, ex alia, questio super pluribus verteretur, idem comes Egidium, cantorem beati Martini Turonensis et Geraudum Eberti, burgensem de Rupella, posuit pro se, nos vero Hemericum, archidiaconum Alnisiensem, et Johannem Borruti, civem Xanctonensem, pro parte nostra posuimus ad componendum et pacificandum inter nos et comitem antedictum; coram quibus nos proposuimus quod idem comes super pluribus injuriabatur nobis, super eo videlicet quod, castrum suum Xanctonense reparando et ampliando, plures domos sitas in dominio et feodo nostro et hominum nostrorum et plures plateas et viridaria in dicto feodo occupaverat, occasione ampliationis dicti castri et ayanciarum ipsius extra ipsum castrum; propositum fuit etiam ex parte nostra quod idem comes occupaverat et saziverat, nobis invitis, feodum quod dicitur de Compniaco, in civitate videlicet Xanctonensi et in castellania ipsius civitatis, sicut nobilis vir comes Marchie tenebat et expletabat ante guerram motam contra illustrem regem Francorum, ratione dicti 'feodi de Compniaco, et sicut idem comes occupaverat et saziverat ratione guerre postea mote, salva tamem in omnibus parcionaria Gaufridi Felet militis, de qua nobis episcopo prefatus Gaufridus Felet homagium ligium facit. Fuit etiam adjectum ex parte nostra quod idem comes in prejudicium nostrum et ecclesie Xanctonensis detinebat pontem Xanctonensem et sibi appropriabat, qui olim ecclesie nostre cum omnibus superedificatis a bone memorie Richardo, quomdam rege Anglie, collatus fuerat et concessus. Insuper proponebamus quod turris que vocatur Mansifrote et tota pars pontis ab arcu antiquo versus vicum beate Marie Xanctonensis, cum domo Guillermi Reginaldi, que est juxta turrem jam dictam, in fundo et feodo nostro proprio edificata fuerant. Que omnia dicebamus dictum comitem in nostrum prejudicium usurpare. Tandem inter nos et comitem sepefatum, mediantibus

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »