Imágenes de página
PDF
ePub

ecclesiasticus eo sit redactus ut nulla maneat pristine dignitatis auctoritas et velit quicumque sibi passim licere statuere. contra ecclesiasticam libertatem, poterit saltem modus aliquis reperiri quo vel huiusmodi fieri prohibeantur vel facta minus officiant, et unusquisque plane intelligere poterit de cetero abstinendum a violentiis et non hostiliter esse vivendum, quum olioquin si omnia pro libidine istorum fieri posse debent, nihil neque in Germania neque alibi pauxillatim tutum esse poterit, et ut videre videor sacerdotalis dignitas ubique labefactabitur et pessum ibit; hoc autem posthac viam facile prebere poterit ad omnes Christianitatis principes reconciliandos et demum, quum gratiam invenerint, de expeditione adversus Turcas capessenda decernerent; sed laudaverim quod V. Bo principes ipsos imperii et ad quos scribet alliciat oblationibus suis humanissimis quibus intelligant sese eisdem non defuturam consiliis suffragiis copiis et opibus suis quecumque potest omnia collaturam ad ea que rerum bene dirigendarum necessitas postulabit; que omnia pro meo erga Vam Bnem illiusque apostolicam sedem officii debito sicut non potui non perscribere, sic omnia maturo suo consilio et prudentie probanda et moderanda subiicio.

Ego de sermo principe nihil in superioribus scripsi et quandoquidem minime vereri debet Va Bdo de sua Serenitate quin sua sponte pronissima sit ad ea impendenda que principi pio et religiosissimo conveniant simul et V. Bi illiusque Sedi Apostolice conducere et utrumque decere arbitratur, quod maxime efficiet et omnia diligentissime curabit si eadem V. Sas (ut cepit) ipsum auxiliis suis fuerit prosecuta. Ex Tridento. Xa. Augusti 1525.

243.

Carolus V. Clementi VII.

(Epist. Prino. III. 223.)

(11. Augusti 1525.)

Una cum litteris Sis V. datis dies VIIma Junii accepimus exemplum illarum quas Sermus Austriae Archidux frater noster ad eam de Lutheranorum tumultibus dederat; multa etiam nobis

bem ventenna per nuncium S. V., cui respinsüm sin attamen neque cum Bnne V. weiere ira ofendi animum nostrum

- possit, et eo magis quo seAibbem posse videtur. Quum La-cumque videntur remelum ferre curetur; quod quidem enna nostra fieri possit minime mus ut cogitemus, nisi coram es in pessum itura sit; quam mas et satis a nobis Sanctitatis - 3 V. pro singulari sapientia Plurima enim certa impediprimus tamen quin adveniente sita habeamus ut possimus isthuc are, resque si nondum omnino A collapsas erigere et in pristidum maxime in causa est ut omnino arbitremur ob idque illius. Os tempus aut res ulla praetermittitur. ae et sua pietas et conditio est, sura quod in communem Christianae tem redundare possit et praesertim e tanto malo medicinam. Quod cura studioque faciat, ipsam vehementer mas, et ut uberius a vicegerente nostro enedicere poterit; cui etc. Dat. in civ. siecimo Augusti, anno Domini MDXXV

El Rey.

244.

Campegius Sadoleto.

Nuntiat German. LIII. 119.)

*Augusti 1525.)

o parti di Ratispona mandai Mess. Giovanni get dis pra del Rheno verso Moguntia si

perchè de le cose di la mi avisasse sì perchè in quello che poteva aiutasse et sostenesse le cose ecclesiastice et di questa Santa Sede; dove certamente ha fatto qualche effetto et buona opera et con la dottrina soa scrivendo et interpretando varie scritture, et ancho con la bontà et honestà de la vita Hora egli mi domanda quello che debba fare se di tornare a me o non, al quale non ho possuto rispondere risolutamente prima che ne habbia avvisata V. S. la quale con le prime soe me dirà quale sarebbe la mente di S. Sta. Di Bologna alli XIX di Agosto MDXXV.

245.

Joannes Vengerus Clementi VII.

(Epist. Princip. III. 233.)

(20. Augusti 1525.)

Nimietas doloris diutius silere non sinit; tanta apud nos sunt quae circa professam religionem ipsamque nativam communis nostrae fidei pietatem prepostere aguntur. Jam enim Nuremberga illustris alioqui civitas Wittenbergensibus magis infeliciter traducta misere cecidit; iam, quod S. V. significatum volo illius exemplo ac contagione omnis circum circa superioris nostrae Germaniae provincia dilabitur; iam, quod absque gravissimo cordis dolore referre non possum, pro nativa ac professa Deo Catholicae Apostolicaeque fidei sinceritate, impudentissima certe nec minus impia Lutherani omne genus dogmatis commenta eo usque invaluere ut omne timore Dei abolito omnique eius assueto cultu abrogato, ex ementita per miseros illos dogmatistas nescio qua christianae libertatis detestanda plane licentia, cum privatim tum publice nihi! non pro cuiusque fere libidine agatur. Et hodie apud florentissimas respublicas audire integra senatus consulta ac illorum arbitrio ad simplicem fidelium plebem delata iam omni bene beateque per Christum vivendi ratione postergata, abiecto atque exploso penitus spiritualis disciplinae studio, summae fere pietatis apud nostrates ducitur circa divinae scripturae veneran dam sublimitatem nihil non exponendo presumere; circa ca

tholicum vero Dei cultum nihil non immutando vel etiam abrogando audere. Exturbantur ac desolantur monasteria, demoliuntur sacrilega manu sacrae aedes, census si qui sunt et annui redditus atque ipsa denique sanctorum ac Christi pauperum substantia a prelatis ipsisque ecclesiarum praepositis violentia Principum ad nescio quem usum preripitur, exulari coguntur sanctae professionis promiscui sexus homines, abnegare commendatum sibi tantopere vel prisca ipsa sanctorum Patrum humilitate monasticum habitum, maritari uxores ducuntur, ac nihil non civilium ac secularium fluctuum subire vel inviti in summa vero circa Priucipes ac magistratus ipsos omnia in isthac pietatis causa, seu per tyrannidem meram sive secundum teterrimae avaritiae pestis dictamen palam actitari solent. Iam vero tali huic ac tanto malo nemo fere est, qui vel medeatur, vel quo saltem pacto aliquatenus medendum sit, querant. Cum eruditorum bona pars improbitate nimirum vitae suae deflexa in omne id genus stupendi atque execrandi potius novi Christianismi conspirarit, ita ut perrari plane sint, qui pietate magistra in periclitantium tot animarum salutem dicto vel facto e contrario quippiam excudere vel possint, vel audeant. Nam scriptis nequicquam in eo mali consulitur. Recte enim indies. magis ac magis invento suo disperit infelix germana solertia, tanta inprimendi arte spurcissimorum illius partis libellorum tumultuaria obruta multitudine. Ad extremum vero in eo causae vel ipsa quoque pastoralis Episcoporum virgae censura et nimis segniter agere et parum officiose videtur. Proinde in communi isthoc coporum aeque atque animarum extremo sane dispendio de Beatitudinis vestrae, sed et Sanctorum Petri ac Pauli magis auctoritate confisus, non pigritabor, dummodo Sanctitas Vestra iubeat, ego licet uxoratus Sacri diaconatus officium subire, nec pigebit professae in Christum catholicae fidei, iamiamque intercidentis propemodum religionis amore cum vulpeculis illis vineam dominicam tantopere demolientibus in earum capheram manus conserere; nec demum quantum ipse dederit Dominus sancti ac divini verbi sui (nec aliter tamen quam secundum hactenus tanto aevo approbatam theophororum Patrum catholicam illam atque irrefragabilem Ecclesiae auctoritatem) per me fiendis praedicationibus et ex adverso ascendere et pro ipso sancto Domini Israhel murum opponere, diffugio. Atque ita demun cum meum obsequium tum communis magis

patriae periclitantem fidem in primis Beatitudini vestrae com mendatum volo. Faciet profecto Sas V. preclarum Christi vicarii opus si efferventibus ac temerariis in apostolicam Sedem sive calumniis seu etiam insultationibus iniuriosis exquisitius de afferendo remedio pro paterna benignitate inobedientiae vobis filiis quo saluti aliquantisper consulatur, prospicere non destiterit; pro immeritis nimirum illis omne genus. maledictis atque iniuriis devocatis, largissimas aliunde benedictiones a Divina clementia una cum omnis Rdae Sis fratrum Collegio receptura. ... Ex Neostadio 13. Kal. Sept. MDXXV.

Humillimus Servulus
Joannes Vengerus.

246.

Ferdin. Archidux Austriae Clementi VII.

(Epist. Princ. III. 234.)

(21. Augusti 1525.)

...

Post beatos pedes deosculatos .. Quantis premar necessitatibus et difficultatibus Sas V. ex novissimis meis litteris et amplius ex relatione Consiliarii mei Petri de Salamanca cognoscere potuit, ex cuius ego posterioribus litteris abunde intellexi quam propensa voluntate Bo V. reliquos decem mille ducatos mihi solutos esse cupiat, quos etiam nisi Sta Sedes ista suis quoque necessitatibus laboraret haudquaquam desyderarem. Agnosco equidem hanc Sis vrae paternam affectionem et simul hoc beneficii et auxilii quo debeo animo et recipio et repono, non existimans alio quam quo fit respectu tantum fieri morae in prestando residuo; pro quo tamen numerando cogor eandem denuo interpellare. Quandoquidem mihi immensi et propemodum intollerabiles sumptus faciendi sunt adhuc pro subditis meis castigandis, qui in patriis meis anterioribus proximi Helvetiis nihilo mitiores facti tanta coram oculis clade facta in Alsatia perstant in odio cleri, quem si pares animis vires suppetivissent iam extinctum omnino videremus. Unde ut hoc malum funditus eradicetur et formidine saltem poenae obstinati adhuc ad rectum reducantur aut extirpentur indurati, id autem nequeat sine copioso milite fieri

« AnteriorContinuar »