Imágenes de página
PDF
ePub

nunc laborantibus, paterne prospicere conatur, non vulgari mè affecit gaudio. Ego siquidem qui V. B. et Sanctae Ecclesiae Romanae me omnia debere agnosco, omne studium, labores, voluntates, denique me ipsum totum ad hoc sanctum institutum Vestrae Beatitudini polliceor, atque pro servanda incolumitate et honore illius fideliter prestabo. Quum autem ego iam aliquandiu gravi corporis et adversa valetudine laboravi adeo quod etiam in periculo mortis fuerim, Dei tamen optimi maximi favore aliquantisper Sanitati restitutus, ita tamen quod absque summo periculo me laboribus itinerum nunc submittere non possum, quare huic principum conventui intervenire inevitabili quadam necessitate invitus detineor; attamen quod mei muneris erit ego per oratores ac nuncios meos quos nunc meo nomine ad hunc conventum delegaverim, pro honore V. Beatitudinis ac Legati illius apud alios principes fideliter agam, ut ille dignis suscipiatur honoribus, benigneque tractetur, negotiumque hoc sanctum favorabiliter promoveatur, quem ego iampridem et novi et cum propter communes honores, tum propter eximias illius virtutes ac eruditionem ex animo summis prosequor favoribus. Quare Vestra Sanctitas sibi de me certo persuadeat quod hac in re quacumque alia quae ad V. Beatitudinis ac Sanctae Sedis Apostolicae honorem et utilitatem spectare poterit, ea fideliter agam quae obedientissimus filius et agere et prestare vel possit vel debeat. Cui me humiliter commendo. Datum Hallis ex Arce divi Mauricii, die Sabathi vicesima mensis Februarii, anno Domini MDXXIV.

145.

Clemens VII. Cardinali Salzburgensi.
(Brev. I. 193. fol. 466.)

(25. Febr. 1524.)

Dilecte fili, salutem etc. Quamvis Circumspectio tua, ut accepimus, ad Nos et Romanam Curiam, ut par est, se transferre, et in ea residere desideraret; attamen subpullulante, et latius in dies serpente in partibus Germaniae perniciosa Lutherana haeresi, ut ad praesens istic permaneat magis expediens fore censemus. Siquidem consideramus, quod in his,

quae nostrum, et Apostolicae Sedis honorem, atque Ecclesiasticam libertatem, ipsiusque Lutheranae haeresis extinctionem concernunt, utilior istic, quam hic esse poteris. Quocirca hac, et aliis rationabilibus causis nos ad id moventibus, inducti; motu proprio, et ex certa nostra scientia, eidem Circumspectioni tuae, ut nunc, et deinceps, quoad vixeris, in dictis Germaniae partibus, et alias ubicumque tibi expediens videbitur, et placuerit, licentiam manendi, ac ut ad Nos, et dictam Romanam Curiam, donec aliud tibi mandaverimus, etiam Sede Apostolica vacante, accedere, et in ea residere nequaquam tenearis, nec ad id a quoquam cogi, aut compelli quoquomodo possis, Auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus, et indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Dat. Romae Die XXV Februarii 1524. Anno primo. Quadruplicatum.

146.

Clemens VII. Erasmo Rotterodamo.

(Echii, Erasmi etc. Epistolae. fol. 251.)
(3. Aprilis 1524.)

Ex litteris tuis et ex eo libro quem ad nos in Apostolorum Acta conscriptum misisti, facile perspeximus tuam erga nos observantiam coniunctam pari benevolentia, spemque magnam caepimus, Te quem Deus omnipotens doctrinae ornamentis insignem esse voluisset, pro eiusdem Dei causa arma sumpturum, quae essent tuo tanto ingenio et ei pietati quam profiteris, consentanea. Sic enim etiam ad nos multis ex locis afferebatur tibi ita agere in animo esse; iamque susceptum vel potius institutum quoddam opus quo multorum prave sentientium erroribus patefaciendis tuae scientiae lumen accederet. Quod nobis fuit auditu iucundissimum; magni enim semper fecimus litteras et doctrinam tuam; inque hac sententia et nostro paterno animo erga te, sive in hanc urbem te contuleris, sive constiteris alibi uspiam, ubicumque certe fueris, nos intelliges manere constantes. Itaque et quod ad te obtrectationibus liberandum attinet, interposuimus auctoritatem nostram, et quoniam non est nostri neque iudicii neque animi tuam

virtutem et eam quam in nos demonstras huius egregii voluminis dicatione optimam voluntatem irremuneratam relinquere, mandavimus dilecto filio Laurentio tituli Sanctae Anastasiae presbytero cardinali Campegio nostro et Sedis Apostolicae de latere legato, ut is tibi nostro nomine nunc quidem interim quoddam munusculum deferret, dum honesta nobis occasione oblata, aliquo modo dignitati tuae consulatur. Quod ut promptius et maiore etiam tuo merito facere debeamus, tuum erit in Dei gratiam ac nostram et levamentum laboris nostri eos qui a sensu verae pietatis aversi sunt corrigere, nobiscum una et docendo et monendo et scribendo, ut et nos benevolentia tua et christiana res doctrina eruditioneque perfrui possit. Dat. Romae III. Aprilis MDXXIV.

147.

Clemens VII. Lucemburgensibus.

(Clem. VII. Brev. anno I. ep. 275. fol. 687.)
(8. Aprilis 1524.)

Dilecti filii sulutem etc. Ex dilecto filio magistro Joanne Corysio cive vestro notario et familiari nostro, cuius opera assidue utimur et fide iuvamur, relatu, pietas ad nos vestra perlata est, digna quidem illa vobis vestrisque olim maioribus, sed hoc tempore vehementer necessaria ac nobis valde iucunda et grata. Siquidem quum aliqui istic lutheranam haeresim inducere, palamque praedicare velle conarentur, non vobis cogentium iura, non suadentium auctoritatem pios animos a verae cultu fidei avertere potuisse; sed Deum, Deique fidem in auribus ac mentibus vestris vos illibatam custodisse. Benedicat vos ipse Deus, filii dilecti, cui honorem reddidistis eiusque Vineam a circumstantibus venenis illaesam in vobis servastis, ne per vestra septa cum vestrarum animarum pernicie ingrederentur. Non fuisset hoc vestrae gloriae vestrorumque maiorum laudi compar, olim vos sanctam fidem in aliena et longinqua terra tutatos, nunc in vestra oppugnari atque infici permisisse; regenerastis igitur in maiores vestros avitam eorum fortitudinem et pietatem. Nam sicut illi olim hostes fidei contuderunt foris, ita vos eos domi repressistis. Quod sane

praeclarum facinus vestrum in coelo ipsum iam emicat atque a Deo et Angelis laudatum, tamen nostra quoque commenda tione libenter prosequimur et dignum omni laude ac benevolentia intima nostra iudicamus, hortantes vos per eundem Jesum qui mentem sanctam vobis intulit ad reliquam gloriam salutemque comparandam, ut Templum Dei quod in vobis est, in sinceritate eius fidei quam a patribus accepistis, custodiatis. Nam non longe futurum confidimus Dei misericordia interve niente, tum nostra quoque et Caesarae Maiestatis aliorumque orthodoxorum principum opera accedente, quin laeta istis ab haeresi fluctibus restituatur, eumque finem horum haereticorum videamus quem maiores nostri aliorum viderunt. In quo nos cum omni cura incumbimus et divina ope iuvari speramus. Datum Romae etc. die VIII. Aprilis 1524. Anno primo.

148.

Clemens VII. Campegio.

(Clem. VII. Brevia ad Principes per Sadoletum scripta fol. 16.)
(14. Aprilis 1524.)

Quod scribit ad nos cirio tua esse ex numero illorum principum quorum et nobilitas et virtus magni a nobis facienda est, qui optent cleri Germaniae reformationem, multum per eam rem ad tollendas seditiones et tumultus schismaticorum profuturam arbitrentur, id nobis intelligere fuit iucundissimum. Quid enim aliud nos, posteaquam ad hoc pastorale officium divina bonitate vocati fuimus, aut cogitavimus aut optavimus quam in Ecclesia Dei corrigere quae depravata sunt et illam in antiquum splendorem purae et verae religionis revocare, cuius. nostri desiderii Deum testem habemus et cirnem etiam tuam? Sed quominus statim ab initio in hanc rem et opus incumbe remus aliae graviores et instantiores curae fuerunt impedimento, cum enim ad sedanda acerbissima bella quibus christianus orbis flagrat universus, cum ad imminentis et urgentis ferocissimi Turcae impetus evitandos, cum ad eam, quae nobis et in amore et in opinione virtutis potissima, in Germaniam domesticis malis liberandam omnia studia et consilia nostra vix suffectura cerneremus, non duximus ad tantarum rerum onus hunc etiam laborem reformationis subito addendum esse, prae

sertim cum hoc remedium ad aliquantum tempus differri posset; illa vero superiora nec spatium nec moram ullam paterentur. Quare si ab huiusmodi optimis principibus et ipse Germaniae conventus haec res abs te postulatur, non solum hanc eorum virtutem et dignissimam omni laudi voluntatem in Domino commendamus, sed gratum insuper habemus quod rei nobis admodum desideratae laborem sua diligentia nobis faciunt leviorem. Sed illud est diligentissime animadvertendum de quo tu nobis non ita plene aperteque scripsisti, num huic sancto operi omnes principes qui in conventu locum vocemque obtinent tam temporales quam ecclesiastici consentiant; si enim unus est animus omnium et una ac consentiens in hoc ita fiet postulatio, ne punctum quidem temporis volumus a te rem differri, tibique et praesidendi in ipso conventu et quae in eo decreta ad comunem reformationem morum cleri Germanie fecerint approbandi et confirmandi auctoritate nostra tenore praesentium amplam potestatem simul et facultatem concedimus; sin autem intelligas non re publice in discussionem adducta, ne qua contentio exoriatur, sed singulatim omnium voluntatibus perspectis, aliquam partem numerumque principum et eorum qui auctoritate pollent ab hac sententia remotum esse, pertimescendum tunc nobis graviter esset ne, dum veteres seditiones ex illa nobis dilectissima natione tollere et extirpare quereremus, novas insuper concitaremus, quod nobis. magno dolori, ipsis Germanis gravi detrimento esset, quae uno quidem plus multo quam vellemus dissensionis genere iamdudum afflicta est. Facit enim et amor perpetuus in illam nationem noster et ea spes quam habemus quod, illa inter se concordi vi placata, maximum auxilium ac praesidium toti christianitati debeat esse paratum, ut Germaniae populorum commodis incommodisque non semel afficiamur ac nostris. Hanc rem ut exquiras diligenter ac percipias, adhibito consilio eorum quos et auctoritate et prudentia publicae saluti totius Germaniae favere intellexeris, cirni tuae iniungimus rationibusque omnibus ultro et citro dictis, si tibi ita videatur ad nos referas; nos enim ad omnia honesta et salutaria consilia, voluntatem, manum accomodabimus et auctoritatem. Quod si, sine aliquo gravi motu, per generalem Germaniae conventum provideri huic reformationi non posse videris, poteris tu, si ita expediens fuerit, et per te et per eosdem opti

« AnteriorContinuar »