Imágenes de página
PDF
ePub

45.

Carolus V. Luthero 1).

(Acta Wormac. fol. 110.)

(11. Martii 1521.)

Honorabilis devote dilecte: Quoniam Nos et sacri imperii status hic congregati intendimus, et conclusimus ratione doctrinarum, et librorum qui per aliquod tempus a te editi sunt, ex te certitudinem accipere: Ideo Nos tibi huc adveniendi et ab hinc iterum recedendi ad tuam securam securitatem, nostrum et sacri imperii liberum, et expeditum salvum conductum dedimus, quem iuxta presentes ad te mittimus: Cupiendo quatenus te maturius leves: ita quod in viginti et uno diebus, in huiusmodi nostro salvo conductu nominatis, certo hic apud nos existas; et ne absens maneas, et tibi de violentia vel iniuria nullo modo timeas: Quia nos erga te praefatum nostrum salvum conductum firmiter obtinere volumus, super huiusmodi etiam adventu tuo nos omnino fundamus: Et tu facis in eo nostram seriosam voluntatem: Datum in Civitate nostra imperiali Wormatia Die XI mensis Martii MDXXI Regnorum nostrorum Romani secundo coeterorum X° Sexto:

Honorabili devoto nobis dilecto doctori Martino Luthero ordinis Sancti Augustini.

46.

Salvus conductus datus Luthero.

(Acta Wormac. fol. 108.)

Carolus etc. Recognoscimus, cum Nos ex moventibus causis Martinum Lutherum ordinis sancti Augustini, huc Wormatiam ad nos vocaverimus, quod ei illius occasione, nostrum et sacri imperii liberum, expeditum, salvum conductum, et securitatem adversus quoscumque concessimus, et addiximus: et hoc facimus ex Caesarea potestate, ex certa scientia, et tenore presentium. Ita quum ipse infra spatium XXI dierum, post presentationem harum nostrarum litterarum, huc Wormatiam venire

') Hoc documentum non parum in lectione differt a quo inter opera Lutheri Vol. II. extat.

et ibidem nostram et sacri imperii statuum tractationem expectare, et deinde ab hinc usque ad suam securitatem redire debeat, et possit a nobis et universis illesus, et minime impeditus; et ideo mandamus universis et singulis Electoribus etc. quod huiusmodi nostrum et sacri imperii salvum conductum, et securitatem in dicto Luthero firmiter et inviolabiliter servent, etiam in accessu et recessu suo ad domum conducant, et conduci faciant, et iubeant. Et contra hoc non molestent, seu perturbent, aut ab aliquo hominum fieri permittant ullo modo: in quantum unicuique vestrum carum est nostram et sacri imperii indignationem gravissimam evitare. Datum Wormatiae.

47.

Mandatum Imperiale interlocutorium super librorum
Lutheranorum sequestratione.

(Acta Wormac. fol. 108.)

Carolus etc. universis et singulis Electoribus, principibus, tam Ecclesiasticis, quam saecularibus, praelatis, comitibus, baronibus, nobilibus, militibus, clientibus, capitaneis, praesidibus, castellanis, vicedominis, praefectis, vicegerentibus, scultetis, burgimagistris, iudicibus, consulibus, civibus et communitatibus ac quibuscumque aliis nostris et sacri imperii, ac etiam principatuum nostrorum haereditariorum, et provinciarum subditis, et fidelibus dilectis cujuscumque dignitatis, status, aut conditionis fuerint, gratiam nostram Caesaream, et omne bonum: Reverendi Venerabiles, Illustres, magnifici, nobiles, et honorabiles amici et consanguinei nostri charissimi, Electores, principes, devoti et fideles. dilecti. Nos, et quilibet vestrum bene novimus, qualia verba, scripturae, et libri per Martinum Lutherum ordinis Sancti Augustini, et in nomine suo per aliquod tempus praedicati, scripti, et in latino ac germanico idiomate impressi, et publicati fuerint, qui nostrae sanctae fidei, et Christianae doctrinae ritibus, et legibus omnino contrarii, et offensivi: quorum quam maxima pars in sacro Concilio Constantiense cum consilio et assensu Romanorum Imperatoris, ac etiam omnium principum et communium ac precipuae Germanicae nationis damnati et

improbati sint: ideoque Beatitudo Pontificis ex officio suo papali hos omnes libros gravissime damnavit, et interdixit, iuxta tenorem bullae desuper emanatae: Ex quo autem nos, et tota congregatio sacri Romani Imperii, statuum, huius nostri conventus hic jam convenimus et conclusimus nullas novas inventiones, et alienas, seu errores in nostra sancta fide, Christiana doctrina, et eius ritibus, et legibus introduci permittere, sed illis ut nostri parentes et progenitores multis annorum centenis crediderunt, et observarunt, et ipsi credunt et observant in hunc usque presentem diem, adherere et permanere in eis velle; nobis autem tanquam advocato, protectori, et conservatori sanctae Christianae Ecclesiae, et Apostolicae sedis singulariter in his providere incumbat: Nos praefatum Marti num Lutherum ad hunc locum vocavimus, eidemque liberum, et securum salvum conductum adversus quoscumque veniendi huc et recedendi hinc dedimus, et misimus, animo eum interrogandi, et audiendi, an ipse huiusmodi verba, libros et scripta profiteatur, et an illa revocare, aut eisdem inherere velit, nec ne: ut deinde latius fiant ea, quae convenientia erunt pro conservandis sancta fide nostra, eiusque doctrina, ritibus, et legibus catholicae Ecclesiae, et Apostolicae sedis. Quo vero maioribus erroribus, ac variis incommodis, quae ex hoc negotio exoriri formidanda sunt, obvietur, mandamus vobis omnibus, et cuilibet vestrum insolidum sub fidelitate, ac iuramentis, quibus nobis, et sacro imperio estis obnoxii, et astricti, ex Romana Caesarea potestate districte praecipientes per presentes, et volentes omnes et singulos libros et scripturas, quae usque in hunc diem, a Martino Luthero, et sub suo nomine tam Latine quam Germanice praemisso modo editi, scripti sunt, atque impressi; quoniam ejusmodi omnes in Apostolica bulla damnati et prohibiti sunt, et multa contra nostram hactenus creditam, et observatam fidem, leges, et ritus continent, (Non obstante, si quae in aliquibus eiusmodi libris, et scripturis bonae doctrinae et institutiones inductae essent, attento quod illae sint cum multis malis permixtae sententiis, et erroribus) quot quot eorum habetis, nominatim vos, qui superioritatem habetis, in vestris manibus propriis servetis, et vos alii in omnibus arcibus, civitatibus, oppidis, et villis huiusmodi scripturas, et libros cuilibet nostrae superioritati, in continentis his litteris visis presentetis, et offeratis: Et deinde vos supe

riores, eosdem omnes penes vos ad nostras manus teneatis, usque ad ulteriorem nostrum iussum. Vos debetis etiam dictas scripturas et libros, et quascumque alias consimiles de novo inventiones sive ex Martino Luthero predicto, sive aliorum iussu, ac mandato seu nomine prodeant, de coetero non scribere, imprimere, emere, vendere, praedicare, defendere, aut eorum opinioni seu sententiae subscribere, sustentare, et eisdem adherere, et haec omnia nulli hominum facere permittatis, sed de his omnino supersedeatis, et non alia agatis, aut inobedientes vos exhibeatis, in quantum unicuique vestrum carum est, nostram et sacri imperii gravissimam indignationem, et poenas, quas jura in huiusmodi casibus constituerunt, evitare: Haec nostra est omnimoda voluntas et seriosa sententia. Datum Wormatiae.

48.

Aleander archiep. (fortasse Leodiensi) et aliis praelatis.

(Nunciat. German. L. 190.)

(13. Martii 1521.)

et illustr Dne commend.

Revine pr. Quum propter imperialem diaetam non possim nunc presentialiter me ad ista vestra loca conferre, eapropter mitto latorem praesentium qui Sanctissimi Domini Nostri Bullam contra Martinum Lutherum et eius sequaces publicatam, Rmae Dominationi vestrae vel eius officiali seu vicario offerat et presentet, petatque et requirat ut praedicta bulla, una cum mandato impressione sigilli mei parvi munito, in civitate et dioecesi vestra executioni debitae demandetur. Quod ut R. D. V. faciat Smi D. N. jussu peto, requiro et sub censuris in bulla apostolica contentis iniungo; meo vero nomine oro et supplico ut possim eidem Sanctissimo Domino et Sedi Apostolicae observantiae et debitae executionis vestrae fidem facere. Bene valeat Revma Dominatio vestra cui me offero et commendo. Wormatiae, ex diaeta imperiali XIII Martii MDXXI.

[blocks in formation]

Venerabilis Vir Amice Noster praecipue.

Havemo visto et lecte tre ultime vostre una del 27 del passato et dua del 4 del presente, per le quali chiaramente vedemo le fatiche extreme che substenete del animo et del corpo della comune causa della Religione per adempire lofficio vostro. Nostro Signore ha voluto leggere et considerare ogni cosa, et molto commenda il studio et affectione vostra circa di tal causa, et dice non è per scordarsene; non vi exhorta altrimenti ad perseverare parendoli in tucto essere superfluo come apertamente si demostra nel scrivere vostro; resta solo advertirvi che tucti e tre facciate ogni instantia et conato con Cesare che si degni abbracciare di sorte questa impresa che ne riesca con honore di Dio, della Sede Apostolica et di Sua Maestà, et persuadiate ad quella, che in questa causa tanto periculosa alla chiesa universale et al suo proprio Imperio et stato, et di tanto scandalo et infamia, non basta havere il bono volere se sua Maestà non lo manda ad executione, et non lo facendo in verità non si può excusare, nè quanto a Dio, nè quanto al mondo, essendo quella per tucti e' conti obligata di farlo et havendo maggiore Imperio et auctorità che habbino mai havuta tucti li suoi predecessori in Germania, et trovandosi Sua Maestà in facto et ne' luoghi proprii dove è nata la piaga alla quale lui solo deve et può provedere, acciò egli non habbi ad mancare alla Sede Apostolica di quel favore et presidio per il quale li suoi antecessori sono stati tanto honorati et stimati da detta Sede che lo Imperio Romano non pur a Greci et Franzesi ma alli Italiani et Romani proprii, ne' quali era sempre stato, tolse et transferi in quella natione germanica, et non solo l' auctorità dello Imperio, ma anchè della electione et fundamento d' esso, ad ciò in loro havesse ad restare in perpetuo: se di tal gratia et meriti della sede Apostolica quella merita da Sua Maestà, dalli Principi electori et da tucta la Natione questi premii possete dire che lo considerino, et iudichino loro, che certo non fu mai nè udita nè imaginata la maggiore et più insolente ingratitudine, et sel respecto et timore di Dio et la loro

« AnteriorContinuar »