Imatges de pàgina
PDF
EPUB

EPISTOLAE

ROMANORUM PONTIFICUM GENUINAE

ET QUAE AD EOS SCRIPTAE SUNT

A S. HILARO USQUE AD PELAGIUM II.

EPISTOLAE

ROMANORUM PONTIFICUM GENUINAE

ET QUAE AD EOS SCRIPTAE SUNT

A S. HILARO USQUE AD PELAGIUM II.

EX SCHEDIS

CLAR. PETRI COUSTANTII ALIISQUE EDITIS,

ADHIBITIS PRAESTANTISSIMIS CODICIBUS ITALIAE ET GERMANIAE

RECENSUIT ET EDIDIT

ANDREAS THIEL,
ss. THEOLOGIAE DOCTOR EJUSDEMQUE IN FACULTATE THEOLOGICA LYCEI REGI

HOSIANI BRUNSBERGENSIS PROF. PUBL. ORD.

TOMUS I.

A S. HILARO USQUE AD S. HORMISDAM

ANN. 461-523.

BRUNSBERGAE

IN AEDIBUS EDUARDI PETER.

MDCCCLXVIII.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PRAEFATIO EDITORIS.

$. 1. De causis et origine hujus novae editionis epistolarum

Romanorum pontificum.

1. Multa erant, quae ad novam editionem epistolarum Romanorum pontificum doctos omnes jam dudum invitarent. Sive enim historiam, sive doctrinam aut jus ecclesiasticum spectaveris, in illis fons quidam primarius invenitur; sive viros ipsos respexeris, prae omnibus memoria lucida dignissimi sunt. Verum haec quidem res secus tractata est. Quum enim Coustantius et qui studia ejus continuare susceperunt Mopinotius et Durandus mala fortuna ab incoeptis propulsi essent, vix manca repetitio jam editi operis tentata, novae curae ei nullatenus admotae sunt. Nimirum qui ad id omni ex parte adornati erant viri docti, aut animis ad alia studia honesta et bonis litteris utilia ferebantur, aut (ertis causis fastidiebant illud, nec deerant, qui operam et ingenium suum rebus aut viris memoria indignissimis advertere malebant. Alios etiam operis difficultas et locorum temporumque iniquitas deterruerit, quum pro ejus integritate aliquatenus restituenda fere innumeri libri adeundi, ex diversissimis collectionibus et remotissimis codicibus singula enucleanda essent. Ita quidem factum est, ut opus illud desiderarent plurimi, nemo serio promovere curaret.

2. Quam rem quum jam juvenis aegre semper tulissem, tandem Dei auxilio confisus ipse aggredi constitui. Ac statim magis congruum doctisque omnibus gratum fore mihi visum est, si primum prosecutioni studiorum Coustantii et fratrum Balleriniorum manum admoverem, et hac demum parte absoluta illorum novam editionem curarem. Omnem igitur in id intendi animum, ut simili modo, quo illi viri

EPISTOLAE ROMAX. PONTIF. I.

a

« AnteriorContinua »