Imágenes de página
PDF

Sicubi ramosae densantur vallibus umbrae;
Hie serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractaeque agitata crepuscula sylvae.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus heibis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nee myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae
Mcerent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibceus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hie illita gramina musco, Hie Zephyri, hie placidas interstrepit arbutus undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notarat, (Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi, quid hoc? dixit: quae te coquit improbabilis? Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum; (Saturni grave saepe fuit pastoribus astrum :) Intimaque obliquo figit praecordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphae; et quid te, Thyrsi, futurum est? Quid tibi vis? aiunt; non haec solet esse juventae Nubila frons, oculique truces, vultusque severi. Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit: bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharaeque sciens, sed perdita fastu; Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiae, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales! Nee magis hunc alio quisquam secemit amicum De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri, Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, sero sua tecta revisens; Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille .ilium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercita fatis Gens homines, aliena animis, et pectore discors; Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum; Aut si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, qua non speraveris hora,

Surripit, aelernum linquens in saecula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aercas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Komam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tilyrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah! certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
I'astores Thusci, Musis operata juventus:
Hie Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nee puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellae, calathique, et cerea vincla cicutae:
Quin et nostra suas,docuerunt nomina fagos
Et Dalis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Uaee mihi tum la:to dictabat roscida luna, .Dum solus teneros claudebam cratibus haedos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quae tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et prasentia finxi; Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat: Imus? et arguta paulum recubamus in umbra, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum. Ah pereant herbae, pereant artesque medentum, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admoram labra cicutis, Dissiluere tamen rupta compage, nee ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvae.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes

Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniae,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, Ibgemen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlois arma,
Merlini dolus. O mini tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camcenis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni,
Non sperasse, uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantje,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni,
Haec tibi servabam lenta sub coirtice lauri,
Haec, et plura simul; tum quae mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicae non ultima gloria ripae,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse
Et circum gemino caelaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylva?,
Has inter Phcenix, divina avis, unica terris,
Caeruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hic quoque Amor, pictaeque in nube pharetrae,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nee tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus;
Hinc mentes ardere sacrse, formaeque deorum.

Tu quoque in his, nee me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus?
Nee te Lethaeo fas quaesivisse sub orco,
Nee tibi conveniunt lacrymae, nee flebimus ultra,
Ite procul lacrymae; purum colit aethera Damon,
yEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
jEthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cceli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Ccelicolae norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine Iabe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;

Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetaque frondentis gestans umbracula palmae,
^Etemum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionaeo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIC
BIBLIOTHECARIUM.

De libra Poematum amisso, quern ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca pubhca reponeret. Ode.

STROPHE I.

Gemelle cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa;

Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetae;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANT1STROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Caerulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte ccelo,
Celeberque futurus in aevum?

STROPHE 11.

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et rele"atas sine scde Musas

Jam pene totis finibus Angligenum;

Immundasque volucres,

Unguibus imminentes,

Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili

Callo terreris institoris insulsi,

Laetare felix: en iterum tibi

Spes nova fulget, posse profundam

Fugere Lethen, vehique superam

In Jovis aulam, remige penna:

STROPHE in.

Nam' te Roiisius sui

Optat peculi, numeroque justo

Sibi pollicitum queritur abesse;

Rogatque venias ille, cujus inclyta

Sunt data virum monumenta curae:

Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse praesidet

iEternorum operum custos fidelis;

Quaestorque gazae nobilioris,

Quam cui praefitit Ion,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tnpodas, donaqne Delphica,

Ion Acta genitus Creusa.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amcenos;

Diamque Phcebi rursus ibis in domuni,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Eifidoque Farnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiae simul et Latinae

Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Vos tandem, baud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,

« AnteriorContinuar »