Imágenes de página
PDF

Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni,

Parva licet, grato dona tulisse animo !
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem :

Nunc periere mihi et fætus, et ipse parens.

XIII. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.
BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit, frontem reverentior umbra :

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

[graphic]
[graphic][merged small]

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

Anno Ætatis 17.
PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu, moræ
Tentantur incassum, dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Oetâ :
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hasta :
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine ;
Nec tela te fulmenque avitum,

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis ;

Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria ;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque polenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina ;
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS. Anno ÆTATIS 17. Jam pius extrema veniens läcobus ab arcto, Teucrigenas populos, lateque patentia regna Albionum tenuit ; jamque, inviolabile foedus, Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis : Pacificusque novo, felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis : Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros. Hic tempestates, medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace : Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat ; ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris : Talibus infestat populos Summanus et urbes, Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles ; Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, Æquore tranato, furiali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,

Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Emat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis :
Qua volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniæ fines : a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva, Tibris, thetidi videt oscula dantem ;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur ; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes :
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante Hagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes ; At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus, Astitit; assumptis micuerunt tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,

Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age ; surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires :
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor ; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone : quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati, Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :

« AnteriorContinuar »