Imágenes de página
PDF

Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter. O quam funesto eecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad aet hereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.
Quem modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Taenarioque sinu;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDS.
IAPETIONIDEM laudavit caeca vetustas,

Qui tulit aetheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM ROMJE CANENTEM.
Angelus unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cceli

Per tua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cuncta que fusus,

In te una loquitur, caetera mutus habet.

VII. AD EANDEM. Altera Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius aevo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternae fila movere lyrae:
Quamvis Dircaeo torsisset lumina Pentheo

Saevior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes caeca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua;
Et poteras, aegro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

S

VIII. AD EANDEM Credula quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Acheloiados; Littoreamque tua defunctam Naida ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amcena Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.
QuiS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papae
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium m£los.

X. IN SALMASIUM. GAuDETE scombri, et quicquid est piscium salo Qui frigida hyeme incolitis algentes freta! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus, amicire nuditatem cogitat; Chartaeque largus, apparat papyrinos Vobis cucullos, praeferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii: Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis gratissimos.

XI.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO. Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredil ili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis aevo,

Mota solo assueto, protinus aret iners.

Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;

Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni,
Parva licet, grato dona tulisse animo!

Possem ego avaritiam frsenare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et fcetus, et ipse parens.

XIII. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

Bellitotens virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero •
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submitlitfrontem reverentior umbra:

Nee sunt hi vultus regibus usque truces.

[graphic][ocr errors]
[graphic][merged small]

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.
Anno Jetatis 17.
Parere fati discite legibus,
Manusque Parcae jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Iapeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Taenaro
Semel vocarit flebilis, heu, morse
Tentantur incassum, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,
^Emathia jacuisset Oeta:
Nee fraude turpi Palladis invida?
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecateia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
jEgiali soror usa virga.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta:
Laesisset et nee te, Philyreie,
Sagitta Echidnae perlita sanguine;
Nee tela te fulmenque avitum,
Caese puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatae cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis;

Jam prafuisses Palladio gregi
Lietus, superstes, nee sine gloria;
Nee puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque polenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Praeses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosae calthaeque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium vEaci,
Subrideatque JEtnaea Proserpina;
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS. Anno ^etatis 17. Jam pius extrema veniens Iacobus ab arcto, Teucrigenas populos, lateque patentia regna Albionum tenuit; jamque, inviolabile fcedus, Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo, felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mcesta futuros. Hic tempestates, medio ciet aerc diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace: Et quoscunque videt purae virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prcedam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris: Talibus infestat populos Summanus et urbes, Cinctus caeruleae fumanti turbine flammae. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles; Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, VEquore tranato, furiali poscere bello, Ante expugnatae crudelia saecula Trojae.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,

« AnteriorContinuar »