Imágenes de página
PDF

Percipics taciturn per pectora serpere Phcebum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Saepius et veteri commaduisse mero:
At qui bella refert, et adulto sub Jove ccelum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos praebeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat .
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus:
Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiae Phcebados aulam,

Et vada fcemineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,

Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) Paciferum canimus ccelesti semine regem,

Faustaque sacratis saecula pacta libris; Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit; Stelliparumque polum, modulantesque aethere turmas,

Et subito elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis;

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. Anno Jetatis 19. Nondum, blanda, tuas leges, Amathusia, noram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

Saepe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci:
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos,

Haec sunt militiae digna trophaea tuae.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. /er erat, et summae radians per culmina villae

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quaerebant lumina noctem,

Nee matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce menantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantaeus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nee sine felle, minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit:

Nunc mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phcebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeaeque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Haerebunt lateri spicula nostra Jovis.
Caetera, quae dubitas, melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nee te, stulte, tuae poterunt defendere Musae,

Nee tibi Phcebaeus porriget arguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias;

Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat:

Fallor? An et radios hinc quoque Phcebus habet? Haec ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quo me fert juvenilis, agor: Lumina luminibus male providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forte aliis supereminuisse notabam;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deum conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nee procul ipse vafer latuit; multaeque sagittae,

Et facis a tergo grande pependit onus:
Nee mora: nunc ciliis haesit, nunc virginis ori,

Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacite querebundus, et excors

Et dubius volui ssepe referre pedem.
Findor, et haec remanet: sequitur pars altera votum,

Raptaque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia ccelum,

Inter Lemniacos praecipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nee licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui 1
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nee ad nostras surdeat illa preces!
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, tencri cum sis Deus ales amoris,

Pugnent officio nee tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis nee minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verum nee deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, posthaec mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

H^ec ego, mente olim laeva, studioque supino,

Nequitiae posui vana trophaca meae.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque aetas prava magistra fuit. Donee Socraticos umbrosa Academia rivos

Prabuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[graphic]
[graphic][merged small]

I. IN PRODITIONEM EOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cceli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit Iordanios turbine raptus agros.

II. IN EANDEM.

SICCINE tentasti ccelo donasse Iacobum,

Quae septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nee inferni pulveris usus ope.
Sic potius fcedos in caelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos: Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cceli vix bene scandet iter.

III. IN EANDEM. PuRGATorEM animse derisit Iacobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax. Et nee inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne:

Supplicium spreta religione dabis.

« AnteriorContinuar »