Imágenes de página
PDF
ePub

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM.

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit

responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento forte carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,
Festaque colifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce
Mista Thyoneo turba novena choro

Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?

Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.

Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat arguta molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero:
At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus:
Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon, edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit ;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et subito elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ;
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ÆTATIS 19.

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci :

Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.

Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad iras
Promptior, et duplici jam ferus igne calet.
Jer erat, et summa radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce menantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit:
Nunc mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera, quæ dubitas, melius mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,
Splendida per medias itque reditque vias;

Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat:
Fallor? An et radios hinc quoque Phœbus habet?
Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quo me fert juvenilis, agor:
Lumina luminibus male providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forte aliis supereminuisse notabam;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deum conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit ante dolos.

Nec procul ipse vafer latuit; multæque sagittæ,
Et facis a tergo grande pependit onus :
Nec mora: nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.

Ast ego progredior tacite querebundus, et excors
Et dubius volui sæpe referre pedem.

Findor, et hæc remanet : sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subito gaudia flere juvat.

Sic dolet amissum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces!

Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis nec minus igne potens :

Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris.
Deme meos tandem, verum nec deme, furores,
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est,
Cuspis amaturos figat ut una duos.

HÆC ego, mente olim læva, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.

Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis, Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[graphic]
« AnteriorContinuar »