Imágenes de página
PDF

Saepe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mcestas delicuere preces: Extensaeque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque din scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi nnitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata came virum jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martcm,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et aerisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrina quaeris egenus opem
Patria dura parens, et saxis saevior albis

Spumea quae pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos expone're fcetus,

Siccine in externam ierrea cogis humum, Et sinis ut terris quaerant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus; Et qui laeta ferunt de ccelo nuntia, quique,

Quae via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas clausa tenebris,

yEternaque animae digna perire fame! Haud aliter vates terra, Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus: Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab jEmathia pellitur urbe Cilix.
Piscosaeque ipsum Gergessae civis Iesum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nee spes cadat anxia curis

Nee tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub a;gide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionaeae qui tot sub mcenibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viios;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,

Tcrniit ct densas pavido cum rege cohortes,

Acre dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nee dubites quandoque frui melioribus annis

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. Anno Jetatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet ?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Peneide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cceli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deum;' Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nee fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit haec rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,
'Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol jEthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacae,

Ilorrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cceleste Bootes

Non longa sequitur fessus ut ante via;

Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo:
Nam dolus, et caedes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phcebe, tua, celeres quae retineret equos. Laeta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phcebus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effete procubuisse toro?
Te manet jEolides viridi venator in herba:

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus,'Phcebe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius ilia,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idaeam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Taenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phcebe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces:
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nee sine dote tuos tumeraria quaerit amores

Terra, nee optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Praebet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos:
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus saepe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub aequore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas praecipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem, Phcebe, diurno

Hesperiis recipit caerula mater aquis?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phcebe, mea melius captabis in umbra,

Hue ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi somnus in herba;

Hue ades, et gremio lumina pone meo.

Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas:
Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,

Nee Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phcebe, tuo sapientius uteris igni:

Hue ades, et gremio lamina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suipirat amores;

Matris in exemplum caetera turba ruunt: Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quaeque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenaee per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant . Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad ameeni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus: Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea viram. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quae jungat, carmina Phyllis habet . Navita noctumo placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quaeque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mamalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus pradatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque Iatet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant ccelo prieponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habct.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto

Nee vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Saecla: quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age, Phcebe, jugales,

Qua potcs, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida nodes,

Ingruat et nostro scrior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad Carolum Deodatum Ruri Commorantem.

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, baud satis felicem operam Musis dare se posse amrmabat, hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camcenam,

Nee sinit optalas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nee venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque ccelifugam quae coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nee puduit Phcebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro praeposuisse suae.
Saepius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro
Naso Corallaeis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulsc, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyaeum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quaeque merum;
Dum gravis everso currus orepat axe supinus

Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fcecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phcebum

Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi caelato barbitos auro

Insonat arguta molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula qua; regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,

« AnteriorContinuar »