Imágenes de página
PDF

Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in verticé pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effceto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba :

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit in visam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos ;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos tumeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos : Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha ?

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi somnus in herba ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.

Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas :
Nec me (crede mihi) terrent Semeléia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni :

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt : Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amani gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus : Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mänalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla : quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad Carolum DeoDATUM RURI COMMORANTEM. Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si

solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque colifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos !
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum ;
Dum gravis everso currus arepat axe supinus

Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda ; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat arguta molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri com maduisse mero:
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus :
Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,

Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam) Paciferum canimus cælesti semine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris ; Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit ; Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et subito elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ;

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO Ætatis 19. NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Jer erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ,

Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce menantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle, minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit :

Nunc mea quid possit dextera, testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem. Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera, quæ dubitas, melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musa,

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facieque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias;

« AnteriorContinuar »