Imágenes de página
PDF

Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs reflna quam Thamesis alluit unda,

Meque, nee invitum, patria dulcis habet.
Jam nee arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nee dudum vetiti me laris angit amor:
Nuda nee arva placent, umbrasque negantia molles;

Quam male Phcebicolis convenit ille locus! Nee duri libet usque minas perferre Magistri,

Caeteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel.profugi nomen sortemve recuso,

Laetus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessissei Homero,

Neve foret victo laus tibi prima, Maro. Tempora nam licet hie placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus haeres,

Seu procus, aut posita casside miles adest,
Sive decennali fcecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Saepe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Saepe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, tlum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragcedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat;
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis aniaror inest;
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit;
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens:
Seu mceret Pelopeia domus, seu nobilis Hi,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nee in urbe latemus,

Irrita nee nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
S&pius hie, blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas prateriisse choros.
Ah quoties dignse stupui miracula formae,

Quae possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vmcant,

Quaeque fluit pure Hectare tincta via;

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quae fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatae toties Heroides olim,

Et quaecunque vagum cepit amica Jovem: Cedite Achaemeniae turrita fionte puellae,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaae fasces submittite Nymphae,

Et vos Iliacae, Romuleaeque nurus: Nee Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stohs. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fcemina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mcenia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot ccelo scintillant astra sereno,

Endymioneae turba ministra deae, Quot tibi, conspicuae formaque auroque, puellae

Per medias radiant turba videnda vias. Creditur hue geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia caeci,

Mcenia quam subito linquere fausta paro
Et vitare procul nialefidae infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucae murmur adire Scholar.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II Anno Jetatis 17.

IN OBITUM PR.ECONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima praconum praeconem te quoque saeva

Mors rapit, officio nee favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Maemonio juveuescere succo,

Dignus in ^Esonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, saepe rogante dea: Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phcebo nuntius ire tuo,

Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, aetherea missus ab arce Patris:
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridae jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Saeva nimis Musis, Palladi saeva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terrae,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modus querebunda Elegeia tristes,

Personet et totis naenia mcesta scholis.

ELEG. III. Anno Jetatis 17.

IN OBITUM PR^GSULIS WINTON1ENSIS.

Mcestus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Haerebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestae cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore tunes,

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nee metuit satrapum sternere fake greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis
E. memini Heroum quos vidit ad aethera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te praecipue luxi, dignissime Praesul,

Wintoniaeque olim gloria magna tuae; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchrae Cypridi sacra rosa;
Nee sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus praetereuntis aquse?
Et tibi succumbit, liquido quae plurima ccelo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quae mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humana tingere caede manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat pequore currum

Phoebus, ab Eoo littore mensus iter:

Nee mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos; Cum mihi visus eram lato spatiarier agro:

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum:
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terrae Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Praesul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit laeto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt ccelestia pennis,

Pura triumphali personat aethra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos:
"Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca." Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos:

Talia contingant somnia saepe mihi.

ELEG. IV. Anno Jetatis 18.

Ad Thomam Junium prseceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Pastoris munere fungentem.

Curre per immensum subito, mea litera, ponrum;

I, pete Teutonicos laeve per aequor agros:
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio franantem carcere ventos

^Eolon, et virides sollicitabo Deos,
Caeruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgae mcenia fiecte gradum, Dicitur occiso quae ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci:
Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore

Prsesul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animae plusquam pars altera nostrae,

Dimidio vitse vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo, praeeunte, recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi Iatices; Clioque favente,

Castalio sparsi lteta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis yEthon,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguae dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum praeverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo.
Forritan aut veterum pralarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei:
Ccelestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferae religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hsc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,

Verba verecundo sis memor ore loqui: Haec tibi, si teneris vacat inter praelia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quae patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nee rapit ungue leo.

« AnteriorContinuar »