Imágenes de página
PDF
ePub
[graphic][merged small][merged small][merged small]

HÆC quæ sequuntur de Authore testimonia, tametsi ipse intelligebat non tam de se quam supra se esse dicta, eo quod præclaro ingenio viri, nec non amici ita fere solent laudare, ut omnia suis potius virtutibus, quam veritati, congruentia nimis cupide affingant, noluit tamen horum egregiam in se voluntatem non esse notam ; cum alii præsertim ut id faceret magnopere suaderent. Dum enim nimiæ laudis invidiam totis ab se viribus amolitur, sibique quod plus æquo est non attributum esse mavult, judicium interim hominum cordatorum atque illustrium quin summo sibi honori ducat, negare non potest.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, Neapolitanus, ad
Joannem Miltonium Anglum.

UT mens, forma, decor, facies, mos, si pietas sic,
Non Anglus, verum hercle Angelus ipse fores.

ELEGIARUM LIBER.

ELEG I. AD CAROLUM DEODATUM.
TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit et voces nurcia charta tuas ;
Pertulit, occidua Deva Cestrensis ab ora
Vergivium prono qua petit amne salum.
Multum, crede, juvat terras aluisse remotas,
Pectus amans nostri, tamque fidele caput,

Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem
Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,
Meque, nec invitum, patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,
Nec dudum vetiti me laris angit amor:

Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles ;
Quam male Phoebicolis convenit ille locus!
Nec duri libet usque minas perferre Magistri,
Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,

Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut posita casside miles adest,
Sive decennali foecundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba foro;
Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,
Ét nasum rigidi fallit ubique patris ;
Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum
Quassat, et effusis crinibus ora rotat;

Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,
Interdum et lacrymis dulcis amaror inest ;
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit;
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,
Conscia funereo pectora torre movens :
Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,
Aut luit incestos aula Creontis avos.

Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas
Virgineos videas præteriisse choros.

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,
Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,
Atque faces, quotquot volvit uterque polus;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via;

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem : Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon;
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,
Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus:
Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas
Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi sit fœmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,
Turrigerum late conspicienda caput,

Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo scintillant astra sereno,
Endymioneæ turba ministra deæ,

Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,
Moenia quam subito linquere fausta paro
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phobo nuntius ire tuo,

Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris :
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modus querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

ELEG. III. ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus nullo comitante sedebam,
Hærebantque animo tristia plura meo,

Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo;

Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,
Dira sepulchrali mors metuenda face;
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi
Intempestivis ossa cremata rogis

E. memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,
Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,
Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,
Et quod in herbosos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus
Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,
Quid juvat humana tingere cæde manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam sede fugasse sua?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,
Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum
Phoebus, ab Eoo littore mensus iter :

Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque soporque meos;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro :
Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum :

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hesperio flavet arena Tago.

Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.

Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.

Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos:

"Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.'
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos:
Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEG. IV. ANNO ETATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores Anglicos
Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum subito, mea litera, pontum ;
I, pete Teutonicos læve per æquor agros:
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, et virides sollicitabo Deos,

Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna

viam.

At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

« AnteriorContinuar »