Imágenes de página
PDF
ePub

"Cunctas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt : delecta ex his et consociata reipublicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit haud diuturna esse potest.'-Tac. Ann. iv. 33.

[ocr errors]

Philosophi qui apud Romanos summa auctoritate florebant, cum multis de rebus accuratissime et copiosissime disputarent, ad illud tamen scrutandum parum diligentiae ac sollertiae adhibebant, an norma quaequam obtineat, secundum quam fiant tot administrandi respublicas vices, ut nunc per unum regem, nunc per optimates, nunc per populum omnia gerantur. Nam quod nec satis exemplorum habebant, quoniam cum non ita multis gentibus per haud longum tempus commercium illis fuerat, nec ipsis exemplis satis callide utebantur, et ceteri causas rationesque commutationum civilium admodum ignorabant et Tacitus ipse tria haec genera rerum publicarum, quae ab uno, ab optimatibus, a populo administrantur, omnia pariter stabilia, cetera autem pariter instabilia censebat. Nos contra, quibus per multa saecula scientiam adeptis accedit acris causarum et rationum cognoscendarum cupiditas, hanc fixam normam per omnes civitatum vices ac perturbationes percurrere comperimus, imperium civitatis primum penes uņum esse, deinde post multas mutationes in populi manus venire.

Antiquitus enim prisci nulla re publica temperabantur, sed res suas quisque neminis alius arbitrio curabat. Sed postquam immoderata atque effrenata licentia non iam tolerabilis erat, ceteri tandem constituerunt illius qui robore validissimus esset potentiam subire, qui legibus firmis tranquillitatem salutemque populo afferret. Itaque si quis antiquissima rerum monimenta inspexerit, hoc modo civitates, cum primum modus aliquis atque ordo hominibus adhibiti sint, semper gubernari intelliget. Apud enim Homerum dicuntur reguli, sive Agamemnon seu Priamus

[ocr errors]

seu Achilles, divino quodam robore praeditus, nullo repugnante nullo retinente, suos quisque cives regere. Sed cum post longum intervallum reges nonnulli imbecillitate aut iniuria in odium suorum cecidissent, et cives, numero sapientiaque iam auctis, quantum ipsi valerent intellexissent, tum vero certamen illud, quod tam varii casus tam varii eventus apud omnes gentes consecuti sunt et adhuc consequuntur, suscipiebatur,

Nonnullis vero in civitatibus post reges expulsos imperium penes optimates paucos manebat. Hic quidem reipublicae status apud Romanos tamdiu constabat, ut Cornelium talem rempublicam semper posse stabilem manere non mirum sit iudicasse. Optimates enim res secundum instituta praeceptaque constantia semper administrabant; sed, cum natura insitum esset ut, plebe plerumque neglecta, sibi ipsi consulerent, non fieri poterat quin post longas miserias discordiasque plebes tandem ius ad suum arbitrium vivendi sibi vindicaret. Romana tamen plebes cum patres vicisset, et popularium artibus et inducta ex Asia licentia adeo corrupta erat, ut nec imperium cuius potita erat exercere ipsi, nec nisi ex unius imperio pace otioque tam longe exoptatis frui possent.

[blocks in formation]

MILTON'S PARADISE LOST (i. 180).

"Seest thou yon dreary plain, forlorn and wild, The seat of desolation, void of light,

Save what the glimmering of these livid flames
Casts pale and dreadful? Thither let us tend
From off the tossing of these fiery waves,
There rest, if any rest can harbour there,
And, re-assembling our afflicted powers,
Consult how we may henceforth most offend
Our Enemy, our own loss most repair,
How overcome this dire calamity;
What reinforcement we may gain from hope,
If not, what resolution from despair.'
Thus Satan, talking to his nearest mate,
With head up-lift above the waves, and eyes
That sparkling blazed; his other parts besides
Prone on the flood, extended long and large,
Lay floating many a rood; in bulk as huge
As whom the fables name of monstrous size,
Titanian, or Earth-born, that warred on Jove,
Briareus, or Typhon, whom the den
By ancient Tarsus held.

IDEM LATINE,

En ubi deserti longe super aequora campi
Desolata patet regio quae luminis expers
Tota iacet nisi qua flammarum luce maligna
Lurida pallescit, lucetque horrenda per umbras ?
Huc pergamus iter, flammaeque tumentis ab aestu
Cedamus volucres ; atque hic, si talibus insit
Desertis requies, optata pace potiri,
Colligere infractas turmas curemus, et inde
Consilium demus qua iam ratione repulsi
Plurima damna hosti magis incutiamus, et ipsi
Possimus renovare manus, et vincere casum
Qui nos oppressit tantus, quam sera salutem
Spes dederit, seu qui sit desperantibus ardor.
Talia iactabat vicino verba cubanti
Erecto Satanas superans capite aequora; flamma
Ardebant insueta oculi, cum cetera in altum
Prona patent, longeque immensa mole per undas
Membra effusa iacent: non se maiore gerebat
Mole gigas olim, veterum quem fabula narrat,
Titanem, Terrae sobolem, movisse supremo
Bella Iovi, Briareus qualis, Typhonque, caverna
Quos tenet antiqua Tarsus reprimitque subactos.

R. F. CHOLMELEY. DARKNESS.

I had a dream, which was not all a dream.
The bright sun was extinguished, and the stars
Did wander darkling in the eternal space,
Rayless, and pathless, and the icy earth
Swung blind and blackening in the moonless air ;
Morn came and went-and came, and brought no day,
The rivers, lakes and ocean all stood still,
And nothing stirred within their silent depths;
Ships sailorless lay rotting on the sea,
And their masts fell down piece-meal: as they dropped
They slept on the abyss without a surge-
The waves were dead : the tides were in their grave,
The moon, their mistress, had expired before ;
The winds were withered in the stagnant air,
And the clouds perished ! Darkness had no need
Of aid from them-she was the Universe.

BYRON.

« AnteriorContinuar »