Imágenes de página
PDF
ePub
[blocks in formation]

"Cunctas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt: delecta ex his et consociata reipublicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit haud diuturna esse potest.'-TAC. Ann. iv. 33.

Philosophi qui apud Romanos summa auctoritate florebant, cum multis de rebus accuratissime et copiosissime disputarent, ad illud tamen scrutandum parum diligentiae ac sollertiae adhibebant, an norma quaequam obtineat, secundum quam fiant tot administrandi respublicas vices, ut nunc per unum regem, nunc per optimates, nunc per populum omnia gerantur. Nam quod nec satis exemplorum habebant, quoniam cum non ita multis gentibus per haud longum tempus commercium illis fuerat, nec ipsis exemplis satis callide utebantur, et ceteri causas rationesque commutationum civilium admodum ignorabant et Tacitus ipse tria haec genera rerum publicarum, quae ab uno, ab optimatibus, a populo administrantur, omnia pariter stabilia, cetera autem pariter instabilia censebat. Nos contra, quibus per multa saecula scientiam adeptis accedit acris causarum et rationum cognoscendarum cupiditas, hanc fixam normam per omnes civitatum vices ac perturbationes percurrere comperimus, imperium civitatis primum penes unum esse, deinde post multas mutationes in populi manus venire.

Antiquitus enim prisci nulla re publica temperabantur, sed res suas quisque neminis alius arbitrio curabat. Sed postquam immoderata atque effrenata licentia non iam tolerabilis erat, ceteri tandem constituerunt illius qui robore validissimus esset potentiam subire, qui legibus firmis tranquillitatem salutemque populo afferret. Itaque si quis antiquissima rerum monimenta inspexerit, hoc modo civitates, cum primum modus aliquis atque ordo hominibus adhibiti sint, semper gubernari intelliget. Apud enim Homerum dicuntur reguli, sive Agamemnon seu Priamus

[ocr errors]

seu Achilles, divino quodam robore praeditus, nullo repugnante nullo retinente, suos quisque cives regere. Sed cum post longum intervallum reges nonnulli imbecillitate aut iniuria in odium suorum cecidissent, et cives, numero sapientiaque iam auctis, quantum ipsi valerent intellexissent, tum vero certamen illud, quod tam varii casus tam varii eventus apud omnes gentes consecuti sunt et adhuc consequuntur, suscipiebatur.

Nonnullis vero in civitatibus post reges expulsos imperium penes optimates paucos manebat. Hic quidem reipublicae status apud Romanos tamdiu constabat, ut Cornelium talem rempublicam semper posse stabilem manere non mirum sit iudicasse. Optimates enim res secundum instituta praeceptaque constantia semper administrabant; sed, cum natura insitum esset ut, plebe plerumque neglecta, sibi ipsi consulerent, non fieri poterat quin post longas miserias discordiasque plebes tandem ius ad suum arbitrium vivendi sibi vindicaret. Romana tamen plebes cum patres vicisset, et popularium artibus et inducta ex Asia licentia adeo corrupta erat, ut nec imperium cuius potita erat exercere ipsi, nec nisi ex unius imperio pace otioque tam longe exoptatis frui possent.

[blocks in formation]

MILTON'S PARADISE LOST (i. 180).

'Seest thou yon dreary plain, forlorn and wild, The seat of desolation, void of light,

Save what the glimmering of these livid flames
Casts pale and dreadful? Thither let us tend
From off the tossing of these fiery waves,
There rest, if any rest can harbour there,
And, re-assembling our afflicted powers,
Consult how we may henceforth most offend
Our Enemy, our own loss most repair,
How overcome this dire calamity;
What reinforcement we may gain from hope,
If not, what resolution from despair.'
Thus Satan, talking to his nearest mate,
With head up-lift above the waves, and eyes
That sparkling blazed; his other parts besides
Prone on the flood, extended long and large,
Lay floating many a rood; in bulk as huge
As whom the fables name of monstrous size,
Titanian, or Earth-born, that warred on Jove,
Briareus, or Typhon, whom the den
By ancient Tarsus held.

« AnteriorContinuar »