Imágenes de página
PDF
ePub

At Cæsar etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ab eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris quotidie in castra conferebat, et quæ gravissime afflictæ erant naves, earum materia atque ære ad reliquas reficiendas utebatur, et quæ ad eas res erant usui ex continenti comportari jubebat.

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quæ appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, ii qui pro portis castrorum in statione erant Cæsari nuntiaverunt pulverem majorem videri. Cæsar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quæ in stationibus erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Paulo longius a castris profectus, suos ab hostibus premi atque ægre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

Genus hoc est ex essedis pugnæ : primo per omnes partes perequitant et tela conjiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et quum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus præliantur. Auriga interim paulatim ex prælio excedunt atque currus collocant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in præliis præstant, ac in declivi ac præcipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in jugo insistere et se inde in currus citissime recipere consue

runt.

Quibus rebus perturbatis nostris novitate pugnæ tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit; namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum prælium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit, et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum hæc geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutæ sunt continuos complures dies tempestates. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

Cæsar etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, tamen nactus equites circiter xxx, quos

Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso prælio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt complures ex iis occiderunt; deinde omnibus longe lateque ædificiis incensis se in castra recepe

runt.

de

Eodem die legati ab hostibus missi ad Cæsarem pace venerunt. His Cæsar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit, eosque in continentem adduci jussit, quod propinqua die æquinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quæ omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariæ duæ eosdem quos reliquæ portus capere non potuerunt et paulo infra delatæ sunt.

Milites nostros Morini, quos Cæsar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe prædæ adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac arma ponere jusserunt. Celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI convenerunt. Qua re nuntiata Cæsar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IV fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex his

occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abjectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus,

The storming of Cremona.

Ubi hæc comperta Antonio, discordes animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit. Namque Fabium Valentem profectum ab urbe acceleraturumque cognita Cæcinæ proditione conjectabat; et fidus Vitellio Fabius, nec militiæ ignarus. Simul ingens Germanorum vis per Rætiam timebatur; et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli luem. Universo 'cum exer

Pos

citu secundis a Verona castris Bedriacum venit. tero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missæ. Ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum a Bedriaco progressus. Exploratores, ut mos est, longius curabant. Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostes, prægredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit. Dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandæ operæ Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit, impulitque Vitellianos, modica cæde: nam plurium ac

cursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugæ ultimus erat. Nec sponte Antonii properatum, et fore quæ acciderant rebatur. Hortatus suos di ductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter; jussæ armari legiones; datum per agros signum. Pavidus interim Varus turbæ suorum miscetur, intulitque formidinem. Pulsi cum sauciis integri suomet ipsi metu et angustiis viarum conflictabantur. Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortissimi militis officium omisit. Occursare paventibus, retinere cedentes, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis. Postremo vexillarium fugientem hasta transverberat. Mox raptum vexillum in hostem vertit. Juvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et præcipitibus ripis fugam impediebat. Ea necessitas seu fortuna lapsas jam partes restituit. Firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos. Atque illi consternantur, Antonius instare perculsis, sternere obvios. Simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere. Et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriæ se miscebant. Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicæ, læto inter initia equitum suorum prælio illuc usque provecta. Sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere

« AnteriorContinuar »