Imágenes de página
PDF
ePub
[graphic]

MONUMENTA

REFORMATIONIS LUTHERANAE

EX TABULARIIS SECRETIORIBUS S. SEDIS

1521-1525.

COLLEGIT, ORDINAVIT ILLUSTRAVIT

PETRUS BALAN,

PRAELATUS DOMESTICUS S. D. N.

EQUES TORQUATUS I. R. ORDINIS FRANCISCI JOSEPHI.

MDCCCLXXXIV.

RATISBONAE, NEO EBORACI & CINCINNATII.

SUMPTIBUS FR. PUSTET,

S. SEDIS APOSTOLICAE TYPOGRAPHI,

с

[blocks in formation]

941

Ad lectorem.

Quae nunc in lucem edimus, omnia ex Archivo secretiore Sanctae Romanae Sedis tracta, integra et sincera damus; non omnia nova, attamen omnia accuratiore studio edita credimus Quaedam ediderat iam Friedrich1) ex codice tridentino, cui fortasse ille maioris ponderis auctoritatem tribuit quam mereatur; edidit tamen satis mendose et imperfecte, quum multa in codice deessent etiam Aleandri, omnia Vicecancellarii et aliorum. Quaedam ediderat etiam Laemmer), sed, nescio quo fato, mutila et errata pluribus in locis. Quaedam Raynaldus et alii ediderant ex diversis codicibus. Nos ex codicibus authenticis, ex originalibus litteris, ex Aleandri collectionibus propriis ipsius manibus ordinatis, propriisque oculis revisis omnia transcripsimus vel nostra vel amicorum opera.

Et primo quidem litteras Aleandri ex ipsius collectione pontificiis tabulariis asservata, et charactere proprio Aleandri correcta illis locis in quibus oscitantia scribae apparebat, transcripsimus. Haec collectio iusto volumine continetur, in cuius fronte haec verba ab Aleandro inscripta sunt: Epistolae italicae in prima mea legatione Germanica. Hoc volumen olim primum Nunciaturae Germanicae, nunc habetur ordine L.

Epistolas quoque Vicecancellarii ex proprio originali descripsimus; Aleander enim epistolas ipsas collegit, sigilla fere semper intacta servavit, et secum omnia referens, Romam in Pontificiis tabulariis tamquam rerum gestarum monu

1) In Abhandlungen der Historischen Classe der königlich Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Eilfter Band. München. 1870.

7) Monumenta vaticana. Friburgi Brisgoviae 1861,

« AnteriorContinuar »