Imágenes de página
PDF
ePub

O diem illum non modo reipublicæ luctuosum, sed etiam bonis omnibus acerbum ! Obstupescere, exalbescere homines tanquam vel carissimi amici nuntiatâ morte. Qui amores, quæ deliciæ, quæ fiduciæ, quæ spes sunt illo tempore nobis ereptæ, qui quantum e viro amaremus quantum miraremur tum primum cognovimus! Quid respublica, amisso navalium copiarum duce,-quo neque apud nos neque apud majores clarior exstitit-detrimenti accepisset, præ luctu vix ratio est habita. Ita vero res præclare gesserat, ut prælio Gaditano debellatum esse videretur; hostibus enim, navibus non pulsis modo sed etiam perditis, nova prius classis ædificanda novique nautæ militesque comparandi, quam in nostras oras iterum invadere cogitare potuissent. Immo tam honesta erat universi populi lamentatio, ut, omisso talis reipublicæ propugnatoris desiderio, illud tantum dolentium peniteret, nil nisi exsequias, statuas, inanes mortuo honores tribui posse, quem princeps, quem magistratus, quem cives omnes libentissime honoribus cumulassent, qui, permunicipia per vicos clamore et plausuexceptus, a magistris alumnos, a ludis parvos pueros, senes cupidine hominis, qui de tot gentibus triumphasset, semel oculis intuendi a focorum recessu avocasset. Victoria rite at sine gaudio celebrata est; ad id enim Pompeius gloriæ res nostras navales praestantissimo illo ingenio produxerat, ut vix quicquam victoriâ, quâ nulla fuerat mari majoris discriminis, reportatâ accedere videretur, nec classis tanta adeo profligata, ut hostium consilia confringerentur, quicquamaut ad salutem aut ad vires nostras adderet: nam, Pompeio vivo, qui føderatas Gallorum naves observaret, nos nihilo minus tutos esse, quam nunc perditis prorsus hostium rebus, arbitrabamur.

[blocks in formation]

ALPES.

Laudabunt alii Phoebeo numine dignum Carmine Parnassum ; vel mota gigantibus olim

; Pelion atque Ossam; vel gratum nomen Hymetti Laude ferent; olimque nitentem vite Vesevum, Nunc cinerem tantum et maestis loca cincta favillis; Nos juga majora et majori digna Camena, Et nive perpetua rigidas cantabimus Alpes. Aspice qua surgunt excelso culmine montes : Involvere pedes nebulae, dum culmina coelum Aethera per liquidum surgentia tangere certant. Cuncta silent: stellae pallescunt nocte peracta, Omniaque adventum Phoebi exspectare videntur. Jamque apicem summum Rosa fulgere tincta colore Purpureo : splendere nives rupesque rubere; Dein alii montes circum campique nivales Aspiciunt Phoebi currus et mane salutant. En virides gaudent valles : gaudere capellae, Lanigeri gaudere greges: quos ducit in agros Pastor et immensae jubet ire in gramina vallis.

En! ubi per vallem magnus delabitur amnis : Perpetua rigidus glacie, fluctuque rigenti

Vorticibusque fluit rigidis, qui natus in altis Montibus e nivibus crystallina flumina volvit.

Caeruleo it coelo similis qua fissus hiatum Ingentem praebet: lucent latera undique sole. *Praeterea magnos lapides immania saxa

* When stones fall on the glacier the ice round them melts and leaves them raised on a kind of pillar above the surface of the glacier.

1

« AnteriorContinuar »