Imágenes de página
PDF
ePub

DE ETHNICORUM ORACULIS.

Mihi nuper Aveburiam visenti admirantique quænam sit causa cur de majorum institutis in tanta versemur ignorantia, nil tamen novi reperienti, in mentem nescio quo pacto venit religionum et disciplinarum apud Græcos antiquius et Romanos cultarum quæ, quamvis dignitate Druidarum ceremoniis concedant eo tamen sunt aptiora ad disserendum quod nocte minus obscurâ offunduntur. Commovebat autem ut me ad hæc studia conferrem id potissimum quod arbitrabar has res bene perceptas cognitasque Britannorum institutis facem fortasse quandam præbere posse.

[blocks in formation]

Sed de conjectura hactenus: jam ad apertiora veniamus. Id certe nos historia docet Pythii Apollinis templum apud Delphos et oraculum heroicis quoque temporibus totius jam Græciæ arbitrium obtinere. Quid? Nonne Achillem inducit Homerus adseverantem vitæ hominum nullos æquare thesauros, nullas divitias—

οὑδ' ὅσα λάινος οὐδὸς ἀφητορος ἐντὸς ἐέργει

Φόβου Απολλῶνος Πυθοι ἕνι πετρηέσσῃ.

Ex quo intelligitur Pythiam, Homero jam florente, et famâ et thesauris prædivitem esse factam cujus quidem oraculi,

ut omnium quæ exstiterunt præstantissimi, rationem altius scrutari equidem supervacaneum non crediderim: quam si unam satis diligenter perspexerimus satis id putaverim ad totam quæstionem accuratius cognoscendam.

Si

Auctoritate igitur immodica quomodo Pythii usi sint sacerdotes nobus hodie est quærendum. Quâ in re integrum, quam maxime, adhibendum est judicium: apud plerosque enim tantum valet opinio præjudicata ut in omnia Ethnicorum oracula sine ratione invehantur divosque improbent, illius quæ vera pariter ac pulcre dicta est vocis obliti, "Multis modis Deum consilia retexisse." autem quæstionem tractaveris universam, omnibus (ut opinor) qui non omnino sint socordes fatendum est optime de hominibus meruisse Delphos neque levia in nos beneficia contulisse. Qualis enim esset Pelasgorum religio supra memoravimus: hujus modi superstitionibus quia animos hominum liberaverint nullis non laudibus cumulari Doros oportet. Doris quoque auctoribus formam humanam dis tribuere homines incipiebant. Quod cum ipsum per se ad veritatem sit propensius tum in eo animos hominum emollit quod efficit ut utili quadam veneratione se ipsos respiciant. Hoc etiam videtur voluisse verbum illud *E quod in primo limine templi Delphici inscriptum esse accepimus: admonebat non jam esse tempus homines anili teneri superstitione: non jam caedem mutuam ad deos pacandos adhibendam: nunc corpora esse curanda: nunc omnen indolem, ingenia omnia in majis provehenda quo se miti dignos Apolline homines præstarent: nunc "e cælo " descendisse

“quŵði σcavτòv Figendum et memori tractandum pectore."

[blocks in formation]

Sed jam id quod maxime rem causamque hujus continet quæstionis-quonam a fonte oracula repetant origines

* God reveals himself in many ways.-Tennyson.

adgrediamur. Qua de re maximâ sunt scriptores in varietate ac dissensione: nonnulli enim censent hoc genus ab eo qui omnis mali sit auctor effluxisse: plerique hominum tribuunt sollertiæ; sunt qui Deum oracula hominibus prodidisse arbitrentur. Quarum si prima sit vera sententia necesse sacerdotes qui iis oraculis usi sint malo consilio et in malum exitum auctoritatem adhibuisse: immo eorum dictis animos hominum depravatos et in pejus inclinatos esse: quod prorsus a vero abhorrere supra docuimus: namque ea ratione videretur ὁ Σατανas, quod aiunt μερισθῆναι ἐφ' ἑαυτον Contra autem eos qui hanc disciplinam humanæ cuidam sollertiæ acceptam referant disputo hominum ingenia ad tantam pervenire sapientiam profecto non posse. Cujus prudentiæ unum tantum e veterum scriptis exemplum hic referam. Croeso quidem, Lydorum regi, qui legatos misisset quidnam eo die operis strueret a Pythia impetraturos, his versibus illa canit,

ὀδμὴ μ' εις ψρένας ἦλθε κραταίρινοιο χελώνης
ἑψομένης ἐν χάλκῳ.

Quod oraculi dictum verum evasit: testudinem enim in cortina rex coquebat. Mihi quidem ipsi, multum et diu de hac re cogitanti, satis persuasum est Delphicum certe oraculum rationem haustam a naturâ deorum libatamque habere. At enim vergentibus saltem annis Pythiæ auctoritas in pejus dilapsa consenescebat. Id autem habeo ratum verissimam esse Græcorum illam sententiam.

ἅπανθ' ὁ μακρός καναριθμητος χρόνος

φύει τ' ἄδηλα και ψανέντα κρύπτεται.

alias certe aliis ætatibus prodesse disciplinas. Sicut igitur di Pelasgici Hellenicis ita oracula Philosophiæ concesserunt. Serius autem Romani philosophiam accepere: quamobrem diutius oraculis Romani utebantur. Earum tamen discip

linarum quæ maximo apud Romanos in honore versabantur Epicurei in deos omnes, omnem divinationem invehi solebant ut Lucretius,

"Relligionem animos nodeis exsolvere pergit."

Stoici autem illius voces immemores "in specie fictæ simulationis sicut reliquas virtutes ita pietatem inesse non posse" cum publice rei publicæ caasâ divinationem adhiberent privatim eandem improbabant: Catonem enim, qui sacerdos esset Apollinis quique "coryphæus Stoicorum" haberetur inducit Lucanus hac moribunda utentem exclamatione

"Me non oracula certum

Sed mors certa facit."

Nos autem honestiorem Epicureis, Stoicis constantiorem teneamus sententiam: cum deis gratias agamus qui meliorem nobis tradiderint religionem illius sententiæ in mentem veniat μη κεντεῖν ὀλωλότα.

« AnteriorContinuar »