Tum bella invadunt juvenes quos Setia misit Jamque aderat memoranda dies, surrexerit omni Conscia nox belli; non est mora; ductor in arma Ex alia sed parte suos ubi cedere sensim Robore in adversos misit sorte obstat iniqua. Ceditur hinc utrinque; at eques Romanus in hostem Interea magno misceri murmure belli Confertæ in medium turmæ peditumque catervæ. Aulus enim hic infert medio in certamine sese Arduus et solitis fulget dictator in armis. Idem ut Tarquinium procul inter turbida cernit Prælia, "canitiem nosco atque insignia certa, Tarquinius modo talis," ait. Tum fervidus ira Aggreditur regem sperans jam jamque tenere. Ille suis tamen inclusus defenditur, hostis Ne quis forte premat vestigia. Filius autem, Inter Tarquinios longe puer optimus omnes, Cædem indignatus patrisque pericula, telo Adstat et, immani spectandus corpore, dirum Adverso Valerî ferrum sub pectore condit. Purpuream vomit ille animam, moriensque cruentam Tingit humum. Corpus manibus tum tollere certant Inter se Latii Romanique; impiger audet Et petere exuvias, victorque auferre cadaver Hic puer, ast offert sese dictator et ipse Protegere hand cessat crudeli sorte peremptum. Tum circum ardentes magis et magis increbrescit Clamor et armorum flictus,* cædisque cupido. Jamque inter varias Fortuna utrinque virorum Alternata vices, nunc spem trepidantibus illis, Nunc his fert eadem, virides ceu flamina culmos Cum fecunda agitant, nunc huc nunc flectitur illuc Summa seges, nutuque alterno inflexa movetur. Sed non Tarquinio tanto in discrimine certus Mamilius deerat socius; venit ille maniplis Auxilio regi trepido subiturus, at illi Egregium vitare auroque ostroque nitenti Non datur Herminium; agnoscit Romanus in armis Inde ubi jam cecidere duces, exterritus alter Fugit equus, pavidum et per strata cadavera cursum Confecit, perque arma virum densasque catervas. Nec mora, fædatus spumaque et sanguine costas Et metuens quassas a tergo semper habenas, Ille nemus patrium velox et nota jugorum Lustra petit; nunc et prærupti culmina montis Corripit, auditis seu fulvæ vocibus ursæ Sive lupi, nunc et sata læta boumque labores Proterit, et pedibus celer impetus addidit alas.† Cf. Virg. Æn. ix. 667. + Cf. Macaulay's Regillus xxix. Immotus sed enim, sed et imperterritus, Auster Stat lacrymans guttisque humectat grandibus ora, Omnia marmoreæ similis tacitæque figuræ. Obstupuere omnes intentaque cæde cruenta Ora rigent perculsi animos; mox gliscere pugna Vi majore, instare hostes, aciesque labare Romana; at superos Aulus sic voce precatur. "At vos, O fratres, præsens fortuna Tarenti, "Tyndaridæ hoc unum precibus concedite nostris "Eversas acies nos deturbare Latinas, "Victoresque redire domum palmamque referre. "Si licet et fas est armis succurrite nostris "Et trepidos revocate viros; sic victor honorem "Continuo in vestrum solido de marmore templum "Instituam, festosque dies de nomine vestro." Dixerat et subito ad dextram mirabile dictu, Sensit equis juvenes juxta par nobile ferri. Una ambobus erat facies, unusque nitebat Armorum candor, niveorum candor equorum. Altera ab alterius nemo dignosceret ora, Falleret atque oculos dubius mortalibus error. Aulus at agnoscit juvenes, gestitque videre, Tyndaridas, fervetque magis, magis ardet in arma. Tum primum inclinatæ acies, tum prima Latinis Fit fuga: Romanis tantam felicia fessis Omina virtutem renovant in prælia; quisque Exsultat tollitque animos: tum dira cupido Cædendi invadit cunctos, dare terga fugatis Nil valet, ipsa petit magno molimine missa Tempestas telorum et ferreus ingruit imber. At longe ante alios omnes cæduntque fremuntque, Per juga, per campos Fratres, vexantque Latinos, Hi primi castra expugnant, his gloria facti. At sedem procul inde tuam, qua porta Latinos Dum nova mirantur vulgus miracula, Fratres "Et magnum instituet (sic Di voluere) triumphum." |