Imágenes de página
PDF
ePub

SEMINARII REGII

ET

SOCIETATIS PHILOLOGICAE

LIPSIENSIS

ADIECTA

BIBLIOTHECA CRITICA

CVRAVIT

CHRISTIANVS DANIEL BECKIVS

VOLVMEN PRIMVM

LIPSIAE

IN LIBRARIA WEIDMANNIA

MDCCCXI

"

སྣ་ཀུན

Non on longa opus est praefatione, qua aut quod consilium sit horum actorum doceatur ; satis enim in ipso libro de ea re dictum est: aut, quae primo volumini insunt, commendentur; de iis enim lectores ipsi iudicabunt: aut excusetur operis tarditas; intercesserunt enim plura, quae, quo minus proximo anno, vt speraueramus, prodiret, impedirent. Duo tantum sunt, quae nunc agamus, alterum, vt moneamus ne sint, qui ea vno hoc et primo volumine comprehendi potuisse existiment, quae edere quibusque iuuare communia literarum optimarum studia constituerimus; multa et noua habebit secundi voluminis primus fasciculus vernis nundinis proditurus; alterum, vt rogevelint lectores ignoscere, si quae grauius leuiusue ab operis fuerint peccata; cuius generis nonnulla a nobis animaduersa et p. 500 emendata sunt. Quemadmodum autem gratias et debitas et veras, neque simulatas, agimus

mus,

[ocr errors]

Viris doctis et amicis, qui vel additis vel cela tis nominibus ad hoc volumen contulerunt, quibus illud ornatur: ita et eosdem et alios, eos inprimis qui nostrae societati olim adscripti fuerunt atque etiamnum sunt, rogamus observanter, vt, si quae habeant, plura paucioraue, ad omnem philologiam, aut singulas eius partes, scriptores vett. eorumque loca quaedam, pertinentia, quae his commentariis inseri ve→ lint, aut libellos ediderint, scholasticos acade micosue, rarius eos diuulgatos, ad editorem perferri iubeant, officiis suis non defuturum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

1.

De facultatibus et virtutibus philologi deque institutis ad formandos philologos idoneis.

Quum superiore anno exeunte Seminarium philologicum, munificentia Regis nostri, literarum optimarum statoris et euergetae summi, apud nos conditum, esset rite inaugurandum, editus eam in rem est libellus:

De consiliis et rationibus Seminarii philologici, inaugurandi Regii Semin. philol. Lips. causa scripsit Christianus Daniel Beckius, Semin. Director, Lipsiae, lit. et sumt. Tauchnitii, MDCCCIX. 71 pagg. 8.

cuius duplex est argumentum et consilium, vt et explicetur, quid sit quod his temporibus in philologis1),

1) Dicimus ita eximie eos, qui vnice aut potissimum operam dederunt et dare pergunt graecae romanaeque linguae, scriptoribusque vtriusque linguae veteribus et literis, vt et cognitione horum omnium ampla et subtili, et facultate intelligendi, interpretandi, iudicandi et ad ingeniorum morumque omnem cultum conuertendi vetera monumenta, instructi sint; sic vt Grammaticos (quos a Grammatistis probe veteres distinxerunt), Criticos et Archaeologos illo nomine comprehendamus, et interpretes veterum scriptorum, non vnius illos generis et modi, non magis, quam qui linguas eorum aut Act. Sem. phil. I. A

« AnteriorContinuar »