Imágenes de página
PDF
ePub

cis editis "). Metrices, cuius praecepta aut ignorabantur olim a multis, qui philologi dicti sunt, aut negligebantur, aut male etiam et vel ex opinione Grammaticorum veterum vel ex arbitrio recentiorum Criticorum constituebantur "), tum vniuersa vis et natura tum singula capita, de nonnullorum metrorum generibus, quam multo diligentius sint examinata, rectius cognita, plenius exposita, quern fugit )? Criticae artis non modo duae partes, historica et diuinatrix, s. coniecturalis, quae ipsa vel inferior est et continetur singulorum iunctorumque verborum emendationibus, vel superior altiorve, quae de integris locis ac scriptis quaerit, accuratius discretae sunt et disterminatae, sed severioribus etiam legibus omnis illa ars definita, certioribusque rationibus stabilita est, egregiaeque sunt veri Critici imagines, praestantissima exempla proposita 14). Hermeneutices non vniuersis contenta fuit recentior aetas praeceptis, sed quae ad singu

11) Quorum quidem praestantia non modo in verborum ipsorum copiis luculentis, sed et in eorum originibus inuestigandis, significationibus rectius et definiendis et ordinandis, synonymis accurate distinguendis, vsu verborum ex aetate et natura ipsorum scriptorum declarando cernitur. Sed de his infra nonnulla monebuntur.

12) Nam post Gu. Canterum, Ricard. Bentleius et Ric. Dawesius partem metricae doctrinae subtilius tractarunt, ita tamen vt multa relinquerent aut incerta aut intacta. Bentleium sequutus est Reizius noster.

13) Nam post Hermannum et Porsonum, aliosque Anglos nonnullos, Ahlwardtius, Böckhius, et alii, qui plures fuerunt Hermanniae disciplinae apud nos alumni, in ea re egregiam posuerunt operam.

14) Vid. inprimis Ruhnkenii Elogium Hemsterhusii 1789. et in Opuscc. eius L. B. 1807. add. Wolf. Mus. d. Alterthumsw. I. p. 38. ss.

lorum scriptorum genera et tempora, et vel ad vnumquemque ex classicis auctoribus vtriusque linguae recte interpretandum atque tractandum pertinerent leges, earumque causae et fontes et rationes, vberrime sunt explicitae, ita vt nunc demum ea ad iustam artis formam et modum propius accessisse dici possit. Neque verborum tantum et orationis, sed rerum quoque et sententiarum interpretatio ) suis regulis est descripta. Mythologiae ea inita est ratio, vt non modo mythi ad suos quique auctores, aetates, causas, initia reuocarentur, sed fontes etiam indagarentur indeque sensus repeteretur, adhibitis philosophiae antiquissimorum temporum et Orientis atque veterum monumentorum omnium praesidiis, Qua re effectum est, vt et mullo amplior esset nunc et longe doctior tum omnis mythologiae tum praecipuorum mythorum 16) institutio, neque Giraldi, Banierii, Pomeii et si qui similes sunt libris mythologiae absolueretur cognitio,

15) Ad quam quidem rerum interpretationem multarum aliarum disciplinarum necessaria est cognitio. Etenim vt Hemsterhusius et nuper Böckhius mathematicarum literarum, Pfaffius aliique astronomiae opibus philologum carere non posse docuerunt, ita quanta opus sit historiae naturalis, technologiae, et oeconomiae reique rusticae scientia etiam veterum plurimorum scriptorum interpreti Jo. Beckmannus, Lichtensteinius, J. G. Schneiderus, J. J. P. Moldenhawerus, C. A. Schwarzius, Dicksonus aliique satis docuerunt. Itaque omnem artium disciplinarumque orbem, quatenus, antiquiorum scriptis consignatae, eorumdem lectione percipiuntur, aut ad eorum interpretationem necessariae sunt, philologum amplecti oportet.

16) Cfr. inprimis in eam rem Frid. Creuzeri V. Cl. Dionysus, s. Commentationes acadd. de rerum Bacchicarum Orphicarumque originibus et causis. Vol. I. (duabus Particc.) Heidelb.1808. 9. 4. et Lobeckii Comm. de morte Bacchi, Viteb. 1810.

Nolui de vranographia et geographia antiqua, de archaeologia eiusque partibus, aliisque ad philologiam pertinentibus disciplinis dicere, quarum vt fines prolati sunt, ita omnes campi mirifice exculti et exornati. 3. Etenim plura etiam philologiae omnis et praecipuarum eius partium praesidia, fontes plures et adiumenta luculentiora sunt proposita, quae nosse omnia et adire philologum oporteat. Quo loco non de editionum veterum auctorum multitudine et varietate, non de aliorum philologicorum librorum copia et caritate 7) dicam, sed prodiisse nonnulla veterum scripta, quae adhuc latuerant 18), edita esse Grammaticorum opera, diu desiderata 1), eruta esse et exposita plura antiquitatis monumenta et artis opera 20), satis inter omnes constat. Quibus quidem omnibus non potuit non philologiae omnis, vt ita dicam, ditio et regnum

17) De qua quidem ita conqueri nonnullos audiuimus, vt vel propterea a multis philologiae studia recte tractari posse negarent. Verum etsi nimium in modum nuper nonnullorum auctorum editiones auctas esse certum est: tamen etiam prouisum est, vt editionum consilia et rationes melius tenerentur consulereturque rectius philologorum commodis. 18) Vana quidem fuit spes recuperandi integra, quae amissa sunt, classicorum scriptorum opera, vt Polybii, Liuii et aliorum, sed nonnullorum tamen aut fragmenta collecta, aut particulae erutae, aut libelli integri editi sunt, nonnulli etiam dubiae fidei. De Phaedri fabellarum nouo libro Neapoli nuper edito nondum iudicare potui.

19) Eo pertinent Joh. Lydi libellus de mensibus, Photii et Zonarae Lexica, de quibus infra dicetur, Scholia in varios poëtas Graecos.

20) Inprimis longe plura, quam olim erant cognita, vasa picta, quorum nonnulla etiam titulis insignita sunt, nupera aetas protulit et illustrauit.

4

augeri ). Quamquam autem non pauca in eius institutione emendata sunt et disputando perfecta, negari tamen nequit, esse alios commissos et specie quadam siue ingenii felicis siue doctrinae reconditae commendatos errores, et inducta aberrandi longius pericula, a quibus 4. philologo nunc diligentius etiam, quam olim, cauendum est. Ita primum, quod ad Grammaticen adtinet, nouimus fuisse, qui, aut communibus quibusdam et philosophicis linguarum legibus, aut analogia 22) vel veterum vel omnium linguarum abusi, proponerent, inde repetita, praecepta, aut omnino vana, aut incerta vsuque perpetuo non confirmata, aut partim probabilia 23). In originibus verborum graecorum latinorumque inuestigandis vt olim erratum saepe ab iis est, qui ab Hebraica aliisque Orientis linguis omnia repeterent, ita nunc non raro stirpes quaedam confictae sunt, ad quas singula vocabula referrentur 24). Tum mythologiae sana disciplina corrumpi nuper coepit a nonnullis neque indoctis hominibus, qui vel mythis tribuerent omnibus sublimem sensum et abstrusum, ve

21) Siue cognitio antiquitatis vniuersae siue veterum scriptorum, mythorum, monumentorum explicatio et vsus spectentur.

22) Quam quidem ab Hemsterhusio eiusque schola subtiliter constat tractatam esse, ita tamen vt reperirentur, quae in hac quoque saluberrima disciplina essent corrigenda. 23) Cfr. Gfr. Hermanni Diss. de ellipsi et pleonasmo in graeca lingua, in Wolfii et Buttmanni Museo antiquitatis studiorum (lat. scripto), Vol. I. fasc. I. p. 97. ss.

24) Quare etiam doctissimae Valckenarii Obseruationes academicae, quibus via munitur ad origines graecas inuestigandas quas cum Lennepii Praelectt. acadd. de analogia linguae gr. suisque animaduerss. edidit Ev. Scheidius, iterum 1805. prudenter et caute cognoscendae sunt.

tustissimorumque populorum puerilibus commentis incredibilem quamdam inesse crederent sapientiam, vel omnes mythos ab antiquissimo quodam populo eoque rerum omnium intelligentissimo, et certe ab Indis, quorum summa fuisse dicitur doctrina 25), repeterent. In interpretando autem fuerunt, qui saepe exquisitum sensum et allegoricum et my sticum sectandum esse, in poetarum inprimis carminibus, contenderent. Alii ad nostrum pulcri venustique sensum reuocandam esse et accommodandam omnem explicationem veterum auctorum existimarunt, ita vt grammatica, siue grammatico-historica, interpretatione, quae fundamento omnis verae doctrinae et elegantiae, e veterum scriptis hauriendae, esse debet, neglecta, aesthetica, quam dixerunt, nugax illa saepe et inanis, interpretatio, recentius etiam pneumatica s. sublimior 26), quae spiritum et ingenium loci scriptorisue vnice exponeret, commendaretur. Denique etiam philosophiam, non puram illam atque simplicem, quae vel communibus et sanis cogitandi et sentiendi legibus nititur, vel veterum scriptis explicatur, sed e scholae recentioris cuiusdam spatiis petitur, fuerunt, qui ita ad philologiam antiquitatisque scientiam transferrent, vt et in mythologia et in philosophia antiqua et in

25) Cupidius eos post alios laudasse videtur Frid. Schlegelius in singulari de Indorum lingua et literis libello.

26) Nuper enim triplicem veterum scriptt. intelligentiam et interpretationem distinxerunt, grammaticam, historicam et eam, quae non satis commode pneumatica (geistig) dicitur. V. Astius in primis Lincis Gramm. Hermen. et Critices, p. 191. ss. et Siebelisius in Progr. Warum den Zöglingen gelehrter Schulen das Privatstudium der griech. und röm. Classiker empfohlen und wie es von ihnen getrieben werden müsse. Budiss. 1809. 4.

« AnteriorContinuar »