Imágenes de página
PDF
ePub

qui nomen illud tueri recte velint, quaeratur, et ostendatur, ad eos conformandos etiam Seminaria philologica, in pluribus Germaniae academiis instituta plurimum conferre. Inde, quae vtramque rem et causam attingunt, ita excerpentur, vt de nonnullis copiosius etiam disputetur, omittantur alia.

I. Et primum quidem, quod ad philologi literas, artes, facultates, officia attinet, plura et graviora sunt, quae pro ea, quae nunc floret, literarum omnium, cultura, et nexu earum inter se et consiliis, singulatimque antiquarum literarum tractandarum causis et rationibus, ab eo recte postulentur, quibusque excellere eum oporteat. Nam 1. literarum omnium et disciplinarum, quae ad philologiam referuntur, maior est vis et numerus et amplitudo, quarum nullius imperitum nunc esse decet philologum; et, quamquam non eadem omnium multis esse videtur necessitas et grauitas, eadem dignitas, tamen in nulla plane hospitem aut leuissime tantum versatum hominem, recte philologum appellabimus. Proposuit F. A. Wolfius nuper 2) hanc partium omnium, quae antiquitatis scientiam constituunt, tabulam: 1. philosophica linguae graecae et latinae institutio; 2. Grammatica graecae linguae subtilior; 5. accuratior Grammatica latinae linguae; 4. philologica Hermeneutice eiusque

artis antiquae opera explicant, velimus intelligi. De origine et significationibus voc. post alios disputauit nuper Astius (Grundrifs der Philol. p. 14. ss.). add. Wolfius in Comm. mox laudanda p. 11. ss.

2) Darstellung der Alterthumswissenschaft (h. e. descriptio scientiae antiquitatis) in: Museum der Alterthums-Wissenschaft, herausgegeben von F. A. Wolf und Ph. Buttmann, Vol. I. (1807. p. 3—145.) p. 143. ss.

praecepta; 5. philologica Critice eiusque praecepta ; 6. theoria scriptionis et metrices vett., s. praecepta orationis solutae et metro adstrictae apud veteres; 7. Geographia et Vranographia Graecorum et Romanorum; 8. historia populorum antiquorum vniuersa; 9. chronologia antiqua et critica historica; 10. antiquitates 3) Graecae; 11. Romanae antiquitates; 12. mythologia Graecorum et Romanorum; 13. historia literaria Graecorum; 14. historia literaria Romanorum; 15. historia eloquentiae et poeseos apud Graecos et 16. earumdem artium apud Romanos; 17. historica notitia mimicarum artium vtriusque populi; 18. introductio in archaeologiam artis, s. monumentorum et artis operum antiquorum notitia; 19. archaeologica artis doctrina s. praecepta pictoriae et sculptoriae artis antiquae; 20. historia artis antiquae vniuersa; 21. historia architecturae antiquae; 22. numismatice, Grr. et Romm.; 25. epigraphice eorumdem populorum; 24. historia literaria graecae et latinae philologiae, ceterorumque antiquitatis studiorum, vna cum bibliographia. Paulo angustioribus quidem limitibus Creuzerus nuper harum disciplinarum, quae ad philologiam pertinent, orbem circumscripsit lectionibus academicis biennii spatio obeundum 4), sed idem tamen doctissimus Vir philologum voluit complecti omnem rerum scientiam, et artium atque litterarum plurimarum et maxime variarum summa capita et prae

3) Hunc enim pluralis vsum contra Saxium aliosque defendit Wolfius 1. 1. p. 54.

4) Das akadem. Studium des Alterthums, nebst einem Plane der humanist. Vorlesungen und des philol. Seminarium auf der Univ. zu Heidelberg, von Fr. Creuzer Heid. 1807. 8. P. 127. ss.

cepta ingenio suo, velut sulcis semina mandare s). Ea scilicet est amplissima vis et ratio huius nominis, vt, quidquid ad cultum humani ingenii humanaeque orationis spectat, philologiae vocabulo comprehensum sit et comprehendi possit: quam quidem notionem etsi non neglexit Astius ), docuit tamen ille, philologiam nobis esse eorum omnium scientiam potissimum, quae ad cognoscendam recte antiquitatem, graecam singulatim et romanam, eiusque monumenta bene intelligenda sint necessaria. Et studii quidem philologiae duas ille fecit partes, quarum alteram theoreticam, practicam alteram appellauit, illam philologiam angustiori sensu, hanc latiori significatu dictam. Et ad theoreticum quidem philol. studium retulit historiam Graecorum et Romanorum (cum geographia et chronologia eorum haud dubie coniunctam), eam quae proprie antiquitatis cognitio dicitur, poetices veterum omnem ambitum, qui mythologiam, plasticen, picturam, architecturam et poësin continere dicitur, denique disciplinarum antiquarum orbem; ad practicum autem cognitionem earum artium et

5) Der Philolog, inquit ille p. 11., gehört einerseits der ganzen Welt menschlicher Erkenntnifs an, und sie ihm, insōfern er eigentlich Alles reale Wissen in seinem Geiste vereinigen und die Summe der verschiedenartigsten Kenntnisse, wenigstens ihre Resultate, in ihm niederlegen soll ihre Resultate, weil der vielseitige und Jahrtausende hindurch fortgesetzte Anbau des wissenschaftlichen Feldes die Möglichkeit ausschliefst, dafs ein und derselbe Mensch in allen Gegenden des letztern gleich einheimisch sey. Allein die allseitige Richtung mufs dennoch der Philologie, wenn sie rechter Art seyn soll, eigenthümlich bleiben und ihrem Bearbeiter der Vorsatz und das Streben möglichster scientifischer Ausbreitung von seinem Mittelpunkt aus.

6) Grundrifs der Philol. p. 21. s. 25. ss.

literarum antiquarum, quae ad liberalem et vniversum hominum cultum adducunt, poeseos, philosophiae, eloquentiae, historiae, tum Grammaticen cum Critica et Hermeneutica coniunctam. De quibus quidem philologiae s. studii antiquitatis descriptionibus ) quomodocumque etiam iudicetur, siue plura ei a nonnullis adnumerata esse existimetur, quam quae, si eius disciplina ab aliis literarum et artium generibus separetur, comprehendi eo possint, siue obscurius ab aliis de eo disputatum esse statuatur: intelligitur tamen, philologiae, h. e. classicae antiquitatis scientiae, quum non sola contineatur graecae latinaeque linguae, eaque accurata · cognitione contineatur, sed in veterum etiam auctorum atque monumentorum intelligendorum, interpretandorum, iudicandorum, suae integritati restituendorum, et ad omnem vsum conuertendorum iusta facultate, denique omnium partium et locorum antiquitatis gr. et rom. plena cognitione versetur, campos esse amplissimos, quorum indies latiora fiant spatia 8). Etenim

7) Nam eas omisimus, quae leguntur in C. Gu. Ludouici Progr. de disciplinarum philoll. numero et nexu, L. 1766., Wiedeburgii Comm. (Ueber den Umfang und Nutzen der humanist. Studien, Human. Mag. P. I. p. 99.) Groddeckii Epistolis (Briefe über das Studium der alten Literatur, in s. Antiquar. Versuchen T. I. p. 3. ss.), aliisque, etiam antiquioribus de philologia libris, vt Guil. Budaei Libris II. de philologia, in Tho. Crenii Tractatibus de Philol. etc. L. B. 1691. 4. G. J. Vossii Lib. de philologia sermonis et historiarum Jen. 1670. 4. Augustin. Grischouii Introd. Jen. 1715. 8. Chr. Funccii

[ocr errors]

in philologiam generalem

[ocr errors]

Comm. de philologia classica. Frib. 1653.

8) Discernendae tamen sunt eae disciplinae, quae philologiam proprie constituunt, quarumque aliae ad linguarum vett. cognitionem, auctorumque interpretationem et vsum, aliae ad monumentorum et antiquarum rerum scientiam perti

2. quaeuis etiam disciplina, quae ad philologiam refertur, incrementa cepit inde ab aliquo tempore maiora et laetiora, aucta ea est nouis copiis, ad leges certiores reuocata, subtilius pertractata, in singulis locis expolita, et ad vsum commodius instituta. Philologum igitur, qui vnamquamque harum disciplinarum tenere recte velit, plura mente et cogitatione complecti oportet, quam, quo tempore paucis nonnullae praeceptis absoluebantur, et loci earum quidam aut omnino ignoti aut parum certe erant cogniti. Nam, vt pauca afferantur exempla, grammaticae vtriusque linguae non modo vniuersae institutio plenior, copiosior, subtilior et certior nuper a doctis viris proposita est 9), et singuli loci et argumenta accuratius examinata, vt de temporibus verbi graeci et latini 10); sed ipsae etiam copiae illarum linguarum multis modis auctae sunt, rectiusque digestae et explicatae, melioribus Lexi

nent; cae, quae philologi studia et artem adiuuant; eae, quae ingenium eius ornant et excolunt. Et illarum quidem, quas primas dixi, plures fuerunt, qui encyclopaedias scriberent siue delinearent potius in scholarum vsum, vt: J. J. Eschenburg Handbuch d. classischen Literatur, ed. 5. Ber. 1808. G. G. Fülleborn Encyclopaedia philologica, Vratisl. 1798. 8. ed. 2. auct. 1805. J. H. C. Barby Encyklopädie und Methodologie des humanist. Studiums, I. vol. Ber. 1805. J. C. L. Schaaff Encyklopädie d. classischen Alterthumskunde, Magd. 1806. 1808. II. 8. vt Kochii et Oertelii libros taceam. 9) Hermanno, Buttmanno, Matthiaeo, graecae, pluribus post Schellerum et Broederum latinae.

10) Vidd. commentationes Dietzii (Beytrag zur nähern Bestimmung der Lehre von dem Gebrauche der Zeiten, besonders in der lat. Sprache, Ratzeb. 1807. Ueber die Folge der temporum, ib. 1808. L. G. Dissen Diss. de temporibus et modis verbi graeci, Gött. 1808. 4.

« AnteriorContinuar »