Imágenes de página
PDF
ePub

vt indagentur monstrenturque fontes, e quibus auctores veteres, qui tractantur, sua hauserint, notenturque loca vel antiquiorum ab ipsis, vel ipsorum a posterioribus scriptoribus imitando expressa, quae mutuae imitationis obseruatio, vt ad examen integrorum librorum, emendationem singulorum locorum, intelligentiam multorum dictorum, artis et compositionis sensum, ita ad iudicium recti, decori venustique plurimum valet, sed magnam etiam habet cautionem, ne imitationis obscuris ve

stigiis decipiamur. Deinde interpreti tum inquirendum est altius in scriptoris classici libriue ingenium et indolem, tum curandum, vt, quibus illum explicat, illam penitius cognoscant cumque scriptore familiaritatem quamdam contrahant. Denique de virtutibus vitiisue scriptoris acutius est et gravius statuendum, neque ita tantum, vt, quae de pluribus eodem modo dici possint, decernantur, sed vt quod de vnoquoque singulatim valet, edicatur, neque ita vt iudicium feratur simpliciterque pronuncietur, sed, vt, quemadmodum in foro solet fieri, causae addantur et rationes, quibus iudicium nitatur, quo suo quisque sensu, non alieno arbitrio, iudicare discat 3).

II. Iam etsi vere praecepit Ruhnkenius, vt poëtam, ita Criticum non fieri sed nasci 37), dotibusque egregiis a natura instructum esse oportet et beatum, qui in hoc litterarum genere velit aliquan

36) In promtu est, hoc loco non dicendum fuisse de litteris, quarum peritia destitutus esse nequit philologus, qui adolescentes iuuenesue in scholis maioribus minoribusue insti-. tuit, aut quae doctrinam eius omnem et cultum adiuuant atque ornant.

37) Elog. Hemsterh. in Opusc. p. 5. Act. Sem. phil. I.

B

tum praestare, plusque hic valet saepe felix ingenium quam omnis ars et disciplina: tamen illae ipsae dotes excolendae et perficiendae sunt institutione, arte et exercitatione. Eius autem disciplinae et vsus quamquam non est nulla opportunitas in scholis et academiis, quamquam in his, apud nos certe quidem, veteres scriptores iis, qui haec optima studia, cum aliis omnibus litteris et disciplinis arctissime coniuncta, doctius explicantur, et ingenia iuuenum liberalia disserendo et scribendo et commentando multum exercentur et ad omnem humanitatem coluntur: tamen illa ipsa publica priuataque institutio et exercitatio, quoniam ad omnes pertinet et latissime patet, non sufficere nunc quidem 38) videtur eorum ingeniis formandis, qui suam philologiae vnice dicarunt operam eiusque olim magistri sunt futuri et statores, sed accedere alia quaedam debet, multo copiosior et subtilior, qua penitus conformetur is, qui omnem antiquitatis scientiam, quanta illa nunc est, complecti recte et conseruare et ad alios propagare et ad communem vsum conuertere et locupletare, augere, promouere, velit, possit, debeat; cui quidem destinata sunt philologica Seminaria h. e. ea sodalitia, in quibus philologiae cultores futurique doctores omnem antiquitatis doctri

38) Itaque nec obiici potest, floruisse has, de quibus dicitur, litteras, antequam earum grauiora studia peculiaribus institutis iuuarentur, nec negari, ea illis apud nos profuisse, nec contendi, philologum ipsum se suo studio, sua lectione et meditatione feliciter satis esse formaturum. Nam ducibus idoneis et adiumentis plurimis et variis nunc cummaxime ei opus est. Et Eichstadius quidem in Acroasi pro Soc. lat. Ien. instaur. p. 39. ea Seminaria phill. recte dixit firmissima, quibus antiqua et seuera disciplina atque eruditio sustinetur, fulcra et optima esse institutionis scholasticae praesidia.

nam, magistro duce, diligentius cognoscunt, subtilius tractant, et interpretando veteres scriptores exercentur 39), praeparanturque et formantur ludorum litterariorum, maiorum minorumue, magistri. Vtrumque enim consilium et propositum et tenendum est. Vt enim 1. philologiae ipsius studia regantur, augeantur, et perficiantur horum Seminariorum ope, efficitur a. ipsa institutione et praeceptione magistri, quae duplex esse potest, altera, quae scholis et lectionibus habendis, altera, quae sermonibus et exemplis proponendis continetur. Nam qui Seminario praeest, et ipse et in societatem vocatis aliis doctoribus disciplinae philologicae vel encyclopaediam vel singulas partes vberius traclare, scriptores veteres accuratius explicare, subtiliusque artem eam omnem exponere sodalibus poterit. Sed eidem etiam multiplex est et varia opportunitas, Seminarii alumnos, quibuscum arctior ipsi intercedit necessitudo, sermonibus plurimis edocendi et iuuandi, monstrandi viam, quae ineunda sit, praecipiendi, quid quoque loco et quo modo faciendum sit, quo ordine quaue arte scriptores veteres tracțandi, qua ratione copiae eruditionis philologicae sint colligendae, adseruandae et ad facilem vsum parandae; consulentibus ipsum respondere poterit, privata eorum studia moderari et adiuuare, monere adversus errores, ostendere qui optimi in quoque genere libri sint adhibendi, excitare ad seueriorem nonnullorum locorum et argumentorum tractationem,

39) Primum institutum est Göttingae a. 1738. ab J. M. Gesnero et inauguratum et descriptum; sequuta sunt alia Erlangae (1778.), Helmstadii (1779., cum ipsa academia nunc sublatum), Halis Westphal. (1787.), Heidelbergae (1807.), et praeter haec nonnulla cum gymnasiis (vt Berolini) aut paedagogicis institutis (vt Vitebergae) coniuncta.

pro cuiusque ingenio et facultatibus, quas cognoscere facile potuit. b. Eo faciunt etiam pericula interpretandi vett. scriptores, illustrandi locos quosdam grammaticos, criticos, aliosue, disserendi et commentandi de rebus philologicis, instituendi pueros in antiquis literis, atque iudicia, quae de his ipsis periculis vniuscuiusque vel ab aliis sodalibus* vel a magistro ferantur. Quarum exercitationum quum omnino multiplex sit varietas et vis 4") ad ingenium et iudicium et veri pulcrique sensum et orationis copiam et bonitatem tum nescio an plus, quam ipsa institutio, valitura sint ad philologiae omnis scientiam plenam et promtam facultatem. Neque vero c. nulla vis est generosae aemulationis atque ipsius necessitudinis et familiaritatis sodalium mutuae, quorum vt quisque maxime suis gaudet et praecipuis mentis facultatibus, vt quisque studiosissime vel vnam amplissimae disciplinae partem, ceteris non neglectis, colit, vel vniuersum eius ambitum complectitur, ita acerrime alios sodales ad eamdem seueritatem et diligentiam incitabit, ita coniuncta omnium studia plurimum iuuabunt philologiam. Verum 2. eadem Seminaria praeparare etiam eos, qui in scholis olim optimas litteras tradituri sunt, his muneribus atque officiis, omnium optime possunt. Nam et institutionis scholasticae modum et artem omnem et veterum linguarum atque scriptorum cum pueris tractandorum optimam rationem, et aliarum litterarum, cum his coniunctarum, docendarum saluberrimam vim, et regendae pueritiae adolescentiaeue peritiam, et disciplinae scholasticae prudentiam, per haec etiam Seminaria, bene coin

40) Cf. Eichstadii Acroasis pro Societ. lat. Ienensis instauratione p. 40. ss.

parata, cognoscere accuratius, praecepta imbibendo, magistri sermones audiendo, consilia sequendo, exercitationes varias frequentando, studia aliorum aemulando, atque etiam animaduertere errores licet, qui quo citius omnes praeuideantur, eo facilius iuuenilia pectora aduersus eos munientur. Et nostrum quidem Seminarium, quam priuata Societas philologica per XXV. annos praeiuerat 41), quibus legibus conditum sit, quibusque modis et artibus ea, quae diximus, efficere studeamus, infra narrabitur.

III. Quemadmodum autem ante hos nouem annos Societatis illius Commentarii editi sunt eo consilio, vt et commentationibus philologicis ineditis inserendis, et aliis iam editis aut excerpendis aut repetendis, et obseruationibus et censuris nouorum librorum philologg. et narrationibus breuioribus de aliis haec studia juuarentur 42): ita, quum nec eos improbatos esse intellexerimus, nec euanuerit philologica nostra societas, h. e. arctior coniunctio et cum iis, qui olim nostris interfuerunt exercitationibus et cum aliis doctissimis philologis, placuit, quamquam interea alii similes prodierunt, non ta◄ men prorsus eiusdem generis, libri 43), redintegra

41) Cuius historia, consilia et instituta in Commentariis Soc. phil. Lips. Vol. I. P. I. p. 5. ss. exponuntur. 42) Prodierunt horum Commentariorum Soc. phil. Lips. inde ab a. 1801-4. septem fasciculi, quorum bini volumen implent. Sed tempora inciderunt, quae huic generi librorum minus commoda essent, et alia impedimento fuerunt quo minus continuarentur.

43) Ad eos, qui Vol. I. fasc. I. Comm. p. 1. et 2. nominati sunt, accesserunt hi: Bibliothecae Criticae (a Wyttenbachio elaboratae) undecimus et duodecimus fasciculus s. Vol. III. P. III. et IV. 1805. et 1808. Eiusdem Wyttenbachii Pidoμadías và

« AnteriorContinuar »