Imatges de pàgina
PDF
EPUB

explepe possit, Vicarium generalem adjutorem sibi ac potissimum pro cognoscendis et definiendis causis ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentibus omnino constituet, qui tamen Magno predictorum Ordinum Magistro gratus et acceptus sit, atque iis dotibus preditus quæ in persana ad hoc Vicarii generalis munus deligenda a sacris canonibus requiruntur.

VIII. Ecclesiasticæ causæ in prima instantia apud Curiam Prioralem agentur, ac in ea judicabuntur, in secunda vero instantia a Tribunali quatuor predictorum Ordinum militarium, quod juxta eorundem statuta ordinatum esse debebit; in tertio demum jurisdictionis gradu a Tribunali Rotæ, quod Apostolicæ Nunciaturæ nuncupatur, cognoscentur et definientur.

IX. Episcopus Prior Prioratus semel sibi collati quamdiu vixerit possessionem retinebit, nisi illum una cum Ecclesiæ Dorensis titulo sponte dimiserit, vel alia cuacumque canonica ex causa munere suo perfungi difierit. Eveniente autem Prioratus vacatione, Vicarius Generalis qui a Priore deputatus fuerat fidelium Prioratus regimen suscipiet, illudque tenere perget usque dum novus Prior litteris Apostoliciis sua super promotione ad Episcopalem Ecclesiam Dorensem acceptis, Prioratus possesionem inierit, quo temporis spatio predictus Vicarius eamdem jurisdictionem apud prefatos fideles exercere poterit, et debebit, quæ ab Episcopo Priore exercebatur, iis exceptis quæ Episcopalem ordinationem et characterem requirunt; si vero ipsum Vicarii Generalis munus vacare contigerit antequam novus Episcopus Prior instituatur, hoc temporis spatio predictæ jurisdictionis potestas, servato Vicarii Generalis titulo, ab illo ecclesiastico Vivo exercebitur qui a Magno predictorum Ordinum Magistro in vacantem Vicarii locum, idoneitate probe comperta, fuerit deputatus.

X. Cum vero propriam predicti territorii seu Prioratus Ecclesiam congruenter designandam esse agnoscamus, ideo in Civitate Cluniæ ejusdem Provinciæ capite Parochialem Ecclesiam existentem, quae honori Sanctæ Dei Genitricis Mariæ dicata est, in Ecclesiam Prioralem sub eadem Beatæ Virginis Mariæ invocatione, servata Parochialitate et cura animarum sicut antea exercenda, Apostolica Nostra auctoritate instituimus et uti talem haberi volumus ac declaramus, in qua uti Episcopi in suis Cathedralibus Ecclesiis ita Episcopus Prior fixam sui honoris sedem habebit.

XI. Prioralis autem hæc Ecclesia proprium Canonicorum Collegium seu Capitulum habebit, idque constabit Decano qui semper primam Sedem post Prioralem obtinebit, quatuor Dignitatibus, nempe Archipresbyteri, Archidiaconi, Cantoris et Schole Prefecti, insuper quatuor Canonicis qui de oficio nuncupantur, scilicet Magistrali, Doctorali, Lectorali ac Penitentiario, ac demum aliis octo Canonicis qui vulgo de gracia nominantur.

XII. Præter Dignitates et Canonicos supradictos Ecclesiæ Priorales duodecim Beneficiato, seu Capellanos adsistentes habebit, qui in eadem Ecclesia sui ministerii partes exercebunt.

XIII. Sancta autem hec Sedes communi con ensu cum Regiæ Majestatis Catholicæ Gubernio eamdem dotationem Priorale Ecclesiæ Cluniensi constituit, quæ Cathedrali Ecclesiæ Cluniensi attributa fuisset si ad formam articnli V conventionis superius memoratæ hujus Cathedralis Ecclesiæ erectio ad exitum esse adducta, scilicet Rpiscopus Prior in annuum reditum octoginta millia argenteorum vulgo reales de vellon percipiet; prima Dignitas decem et octo millia argenteorum; aliæ dignitates et Canonici de oficio, quatour decim miliia; Canonici reliqui, duodecim millia; Beneficiati demum seu Capellani adsistentes sex millia argenteorum in annuum reditum singuli obtinebunt.

XIV. Clericorum Seminarium insuper quanto citius ad normam et juxta decreta Concilii Tridentini instituendum ac administrandum erit, eique Regium Gubernium annuum reditum intra nonaginta et centum viginti millia argenteorum attribuet.

XV. Pro sumptibus autem, qui ad divinum cultum in Priorali Ecclesia administrandum necessarii sunt, intrà septuaginta et nonaginta millia argenteorum ex publico erario annuatim tribuentur.

XVI. Annuus pro Parochis reditus juxta ea que articulo XXXIII predictæ Conventionis pro aliis Diœcesium Hispaniæ Pareciis statua fuere intra tria et decem millia argenteorum in Urbanis Pareciis constituitur; in ruralibus vero minimum reditus ad duo millia et biscentum assignetur; Coadjutoribus et Economis intra duo et quatuor millia argenteorum annua vice conferentur. XVII. Impensæ quas erectio Prioralis Ecclesiæ postulat a Regio Gubernio prestabuntur, Idemque necessarias ædes pro Episcopo Priore, pro Seminario et ecclesiastica Curia providebit.

XVIII. Quod vero pertinet ad religiosi cultus ministerium, sacrosque ritus in Priorali Ecclesia peragendos, Apostolica Auctoritate statuimus atque decernimus ut omnes et singuli qui in ejusdem Prioralis Ecclesiæ Capitulum et Clerum cooptati fuerint divina officia cæterasque ecclesiasticas functiones et munia in eadem Ecclesia ad normam Ecclesiarum Cathedralium Hispaniæ rite ad diligenter obire et celebrare teneantur, ac preterea possint in choralibus aliisque capitularibus functionibus ea respective gestare et adhibere indumenta atque etiam insignia quæ a viciniorum Diœcesium Capitulis Clerisque Cathedralibns probe gestantur et adhibentur.

XIX. Et quoniam ejusdem Prioralis Ecclesia Capituli propria esse debent onera et munia quæ aliis Cathedralibus Capitulis in Hispania sustinentur, hinc predicta Ecclesiæ Capitularibus Apostolica auctoritate impertimus ut ipsi excepto jure Vicarium Capitularem deputandi, qua in re que superius articulo nono constituta sunt erunt observanda, cæterum iisdem juribus, prerogativis; favoribus, privilegiis et indultis quibuscumque ac alia Cathedralia Collegia gaudeant, fruanturque dummodo adhuc in usu sint neque ex peculiari concessione vel oneroso titulo adquisita dignoscantur.

XX. Eorumdem insuper Capitularium officium erit Capitularia statuta quæ Apostolicis omnimo Constitutionibus et presertim Concilii Tridentini prescriptionibus consentanea sint, sine mora opportune conficere, eaque Episcopi Prioris approbatione confirmanda erunt, ut exinde vim obligandi habere valeant.

XXI. lpsorum pariter Capitularium officium erit eamdem honoris et obsequii rationem erga Episcopum Priorem implere, quam ex Concilii Tridentini decretis sessione vigesimaquarta, Capite duodecimo, et sessione vigesimaquinta, Capite sexto de refor atione, et Ceremoniali Episcoporum, Libro primo, capitibus secundo et decimoquinto, atque ex Sacræ Congregationis Rituum responsis ac decisionibus, Capitula Cathedralia erga proprium Episcopum servare tenentur.

XXII. Provisio autem omnium Dignitatum, Canonicatuum, Prebendarum et Beneficiorum, etiam curam animarum habentium, ad Magnum Magistrum semper et cuandocumque pertinebit; verum canonicatuum de oficio, et omnium Pareciarum provi

TOMO LI.

46

sio fiet previo concursu, qui quoad illos eadem prorsus ratione habebitur quæ in Cathedralibus Hispaniarum Ecclesiis servatur; quoad Parecias autem juxta formam a Sacro Concilio Tridentino constitutam. In utroque casu Episcopi Prioris erit terniones ex concurrentibus approbatis efformare, qui ad Magnum Magistrum deferentur, ut inter propositos eligere queat, atque idem Episcopus Prior vel alius ecclesiasticus vir ex ejus mandato provisus in possesionem beneficiorum immitet.

XXIII. Declaramus insuper ac decernimus Episcopum Priorem Dignitates, Canonicos, Parochos cæterosque Beneficiatos, quo facilius et commodius hujusmodi ecclesiastici officiis provideatur extra numerum Equitum predictorum quatuor militarium Ordinum, non obstantibus contrariis statutis et ordinationibus, eligi posse; ea tamen conditione ut ita electi quamprimum curent ut alicui ex predictis Ordinibus adscribantur.

XXIV. Omnes ecclesiasticas jurisdictiones, quæ a Magno Magistro et Tribunali vel Consilio Ordinum predictorum olim exercebantur in iis territoriis divisis ac dispersis, nec non in aliis locis, omnibus nempe Ecclesiis, Monasteriis, Institutis quæ ad predictos Ordines quoquomodo pertinebant, iterum abolemus et abolitas declaramus, confirmantes utrasque Apostolicas Nostras litteras alteras quarum initium Quo gravius, alteras Que diversa que uno eodemque die a Nobis edita fuerunt.

XXV. Ut autem omnia a Nobis ut supra disposita et constituta rite accurate, ac celeriter ad optatum exitum adducantur, Dilectum Filium nostrum Joannem Ignatium, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyterum Cardinalem Moreno, Archiepiscopum Toletanum, qui prudentiæ, fidei ac solertiæ in exequendis aliis Nostris litteris snperius memoratis preclarum specimen edidit, harum presentium Nostrarum litterarum pariter judicem executorem nominamus, constituimus ac deputamus, eique omnes et singulas facultates necessarias et opportunas concedimus, ut ad exsequendam Prioratus quatuor predictorum Militarium Ordinum erectionem ac respectivi Territorii circumscriptionem procedere, cunctaque alia in hisce Nostris litteris decreta ac statuta, nulla interposita mora, peragere ac implere delegata sibi Apostolica auctoritate libere ac licite possit ac valeat; eidemque preterea facultatem tribuimus ut ad faciliorem ac expeditiorem rerum om

nium executionem unam seu plures personas in ecclesiastica dignitate constitutas subdelegare, et tam ipse quam persona vel personæ ab eo sic subdelegando super quacumque oppositione in actu hujusmodi executionis, quomodolibet fortasse oritura, etiam definitive et cuacumque appellatione remota, servatis tbmen servandis, pronunciare libere item ac licite possint (possint) ac valeant. XXVI, Eidem insuper presentium litterarum executori superius memorato committimus et mandamus ut in executoriali decreto propria confinia universæ Provinciæ Civilis Cluniæ, quæ Prioratus territorium constituit, adamussim, diligenterque describat, itemque descriptionem singularum Pareciarum et habitantium, qui in Prioratus territorio continentur, accurate conficiat; ac volumus ut idem omnium et singulorum actorum quæ in ipsarum litterarum Nostrarum executionem ab ipso emittenda erunt, exempla authentica forma exarata ad Nostram CongregaJ tionen Rebus Consistorialibus prepositam in ejusdem Congregationis Tabulario asservanda intra sex menses ab harum littera rum receptione, si fieri possit, transmittere teneatur.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXVII. Declaramus preterea, ut idem Dilectus filius Noster Archiepiscopus Toletanus, presentium litterarum executor, spiritualem Prioratus administrationem gerere debeat usquedum Episcopus Prior juxta premissa constituendas Prioratus possessionem acceperit.

XXVIII. Mandamus denique ut postquam presentes litteræ executioni demandatæ fuerint, omnia et singula documenta processus causarum, positiones piarum fundationum et legatorum, instrumenta quecumque demum scripta sive res sive jura sive personas rationesque ecclesiasticas Prioratus respiciencia ab Episcopalibus Cancellariis Toletana, Conchensi et Cordubensi extrahi queant, et in propia Prioratus Cancellaria fideliter pro necessitate reponantur atque asserventur. Hec statuimus, volumus, precipimus atque mandamus decernentes has presentes litteras, et omnia in eis contenta ac decreta quæcumque nullo unquam tempore de obreptionis, subreptionis aut nullitates vitio ex quacumque causa, etiam privilegiatissima, vel ex consuetudine, licet inmemorabili, vel ex quovis alio capite, etiam in corpore juris clauso, a nemine cujuslibet conditionis et dignitatis, etiam Regiæ et Imperialis, notari, impugnari aut alias infringi,

« AnteriorContinua »