L. Annaei Senecae opera qvae svpersvnt ...: fasc. I. Dialogorvm libros XII edidit E. Hermes. 1905. fasc. II. De beneficiis libri VII, De elementia libri II, edidit A. Hosivs. 1914. vol. II. Naturalium quaestionum libros VIII edidit A. Gercke. 1907

Portada
 

Comentarios de usuarios - Escribir una reseña

No hemos encontrado ninguna reseña en los sitios habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todo

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 138 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos. victa jacet pietas ; et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit.
Página 218 - Fortuna datum velit, meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur; quas nationes funditus excidi, quas transportan, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
Página 48 - beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi ; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite 2 remisit, quam acceperat.
Página 11 - Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in 2 ipso dantis aut facientis animo.
Página 229 - Antonii consulis latus petierat, jam fuerat collega proscriptionis : sed quum annum quadragesimum transisset, et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium, L. Cinnam, stolidi ingenii virum, insidias ei struere. Dictum est et ubi, et quando, et quemadmodum aggredi vellet : Unus ex consciis deferebat.
Página 223 - Ille est enim vinculum, per quod res publica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens ilia imperil subtrahatur. Rege incolumi mens omnibus una ; amisso rupere fidem.
Página 258 - Haec omnia non veniae, sed clementiae opera sunt. dementia liberum arbitrium habet ; non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat ; et absolvere illi licet et, quanti vult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod constituit, iustissimum sit.
Página 92 - Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen itte esset: sic nunc naturam voca, fatum, fortunam, omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate.
Página 228 - Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ; parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt.
Página 230 - Admittis, inquit, muliebre consilium ? Fac quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, tentant contraria.

Información bibliográfica